Latin
213.5 to 213.6
Girolamo Cardano, De subtilitate 213.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
At in nostris regionibus semina sunt herbae. Causa igitur est quod quae herba est ob humidum copiosius in calidiore ac sicciore, tum coelo tum solo in arborem uertitur. Ostendimus enim iam herbarum genus generaliter esse humidius arborum genere. Nihil autem prohibet ut in canibus, pusillas herbas ac morticinas cum uiuacibus ac magnis arboribus specie conuenire. Oleum admira Memoria horum me admonet ut de olei ibidem nascentis natura referam: bilis naturae. colore crocum imitatur, magisque illo dapes tingit, odore uiolę, sapore nostri olei quod ex oliuis conficitur. Nascitur &arbos in insula portus Sancti, quae prima est ab Hispania in Indiam tendentibus, fructum ferens ceraso persimilem, sed coloris caerulei: existimo eam ex genere cerasi esse, sed regio Sanguinis dra num uarietas efficit ut illius lachryma pro sanguinis Draconis in usu sit, conis arbor admodum enim rubet ac splendet: digeritur in pastillos, crediturque tum maximè antiqua firmare dentes.