Latin
215
Girolamo Cardano, De subtilitate 215
Unproofread scanNot analysed yet
Ergo quòd sint quaedam quae Venerem immodicam excitant docuimus, quaenam autem sint illa, perfecta plantarum historia etiam explicabimus. Nunc docere expedit, cur floribus non unus est colos uelut folijs, id contingit quoniam siccatur humidum nec aliud suppedita tur. Folia namque cum humidum perpetuum subministretur agente calore omnia necessario sunt uiridia. Qua de causa &suprema superficies stantium aquarum talis est, &huda loca quae sub stillis tectorum in terra posita sunt ubi Solis radij non apparent. Igitur humidissima totius plantae semper, &plerunque frigidissima folium, Calidissima &siccissima semen, in quarum medio flos est collocandus. Frigidissima rursus ac siccissima radix, ut calidissima ac humidissima fructus, in quorum medio truncus, propius tamen ad radicem accedens. Trunci denuo calidissima ac siccissi ma pars, cortex humidissima ac frigidissima matrix, lignum quasi in horum medio collocatur, totus tamen ut dixi truncus frigidus manifeste ac siccus. Folia tegunt stipitem, flores, fructus, semen: lignum uelut in animalibus ossa omnia sustinet, integitur à cortice defensionis causa: al in quibusdam etiam cortex est per quem defertur alimentum: Matrix &ipsa in quibusdam est nutrimenti causa, in omnibus humectat lignum. Quamobrem quae matrice carent omnia lachryma abundant, ut lignum sanctum: quae copiosam habent matricis substantiam lachryma carent ut Sabucus. Radix trahendi gratia alimenti à terra: flores ob fructum uel semen, nam in illa semper uertuntur. fructus uerò propter semen, nam in omni fructu sub pericarpio semen continetur. Igitur fructus perfectio uidetur plantae: semen uerò ad propagandam speciem. At in quibus fructus non est, semen commoda &usus praestat. In hoc uidetur natura plantis inclementior fuisse quam animalibus, cum plantis hyeme uestes decidant, animalibus crescant, scilicet pili. Armauit &plantas uelut &animalia, spinis, duricie, magnitudine, &flectendi facilitate. Sed &errores ut in animalibus, atque eo frequentiores quo uiliores. Inde fit ut etiam in paruis animalibus, in his quae à materia gignuntur putrida, in piscibus, in metallicis abundent, uelut in plantis. Sed in animalibus propriè perfectioribus monstra ob raritatem, à monstrando dicta sunt. Licet tamen &hoc nomen etiam ad plantas transferre. Nam si plantae suum seruent ordinem, non solum partibus certis constant, sed etiam numero foliorum. Adeò solers etiam in minimis natura fuit: cuius causam intellige: cum motus plantis deesset ad generatio nem, utrunque sexum coegisse necesse fuit, unde plures persaepe in unum coeunt. Cum igitur in animalibus uelut in carinis spina una esset necessaria in quam omnia ossa implantarentur, atque in plantis nerui uice spinae fungerentur, necesse fuit, ut &in neruo plantarum si unus esset, aut in singulis si plures Flores cur narij. Folia plantarum cur omnia uiridia. Partium plantarum temperamentum. Partium in ar boribus usus.