Latin
216.1 to 216.4
Girolamo Cardano, De subtilitate 216.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Plantarum arma. Plantarum monstra. Plantas omnes certo numero foliorum constare &quomodo. plures folia altrinsecus dextra ac sinistra pari ratione tum rami exorientur. Nam &in animalibus omnia duplicata, ut rectè Aristoteles dicit, uidentur. Ergo cum in summo cacuminis loco folium esset necessarium, gemina uerò hicinde in nodis cuilibet plantae unicam spinam habenti, necessaria fuit ratio ordinis huius, ut in singulis nodis duo folia, in summo tria haberet. Itaque cum arida fuerit planta nec folia emittere possit, iuxta noEnophylli fore dos efficitur Enophyllum, cuius est haec forma. Folium unum breui stipiti adnascitur absque uenis neruisque, hęderaceo ma mira. molliori, persimili tamen, ubi folium stipiti iungitur, prodit simul uagina crispa tenuis ac uiridis, folio procerior in qua semina parua continentur, uiridis admodum tota herba, radix unica forma capitis serpentis, cum quo Aprili mense in pratis oriatur, iuxta Papiam Maio arescit: odore nullo saporeque, uulneribus prodesse creditur. Itaque cum hic non suppeditaret materia è neruo nasci oportuit folium: atque in cacumine, nam aliter tota planta tegi non potest. Hac ratione pinguis &pauca, in Enophyllo, In trifolio mediocris paucaque, sed pinguior in Elleboro, non enim si tenuis fuisset tot folia necessarium fuisset facere: in pentaphyllo uerò tenuissima ac eptaphyllo, nam in pauciora redacta fuisset pauca materia si fuisses crassa. Quanto enim plura sunt folia si stipes crassus non fuerit, eo tenuiora esse necesse est, ubi etiam materia sicca pauca pauci nerui aut nulli ut in enophyllo, trifolio, pentaphyllo, ubi plurima plures nerui, ut in arboribus. Quilibet autem neruus ordinem suum seruat, cum plures fuerint ordinem &numerum foliorum confundere uidentur. Ita syderum motus cum pluribus aequalibus motibus constent, confusi &inaequales uidentur. Ergo quòd folia in summitate plantarum imparia numero esse necesse sit, iam manifestum est. Nam uel à solis neruis prodeunt &fit enophyllum, uel hicinde fiuntque trifolium, pentaphyllon, eptaphyllon, elleborus qui nouem habet folia, nam si plura sint melius est ut per totam plantam iuxta nodos bina ac bina digerantur, ne tantum oneris cacumen subeat.