Latin
216.5 to 216.6
Girolamo Cardano, De subtilitate 216.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
At con traria ratione si pauca melius fuit, totam ad summum plantae traduci, nam folia ibi melius totam plantam, atque ideò etiam flores &fructus tegunt. Folia propter Indicio est folia propter flores ac fructus tegendos facta, quoniam folia fru flores &ante flores &multo ante fructus nascuntur: quibusque perpetua sunt, his ctus facta esse etiam toto tempore anni fructus aut flores, &quòd si folia serius floriostenditur. bus nascantur, his maxima pars fructuum perit, hyemeque cum folia decidunt, nulli flores ac fructus nascuntur, uidenturque ob id solum nata, nam cum hyeme non pariat arbos decidunt folia. Ergo imparia sunt folia plan tarum quae illa solum habent in cacumine, quòd integi dorsum plantae primum necesse sit: inde hicinde alia prodire aequaliter dextra ac finistra. indicio primum est, quòd nulla planta quae nudum habeat truncum paria habeat in uertice: deinde quòd medium folium semper sit majus, pinguius ac robustius reliquis, tum illi proximiora remotioribus.