Latin
LIDER ELCIM S
Girolamo Cardano, De subtilitate 227
Unproofread scanNot analysed yet
Africam mittere proditum est, sed nunc &Gallia habet &Italia. Spinae palmi longitudine, praeacutae, leues, albo nigroque distinctae. Sunt erinaceo spinae similes, sed longe minores, totoque corpore, &quae emitti nequeant. Est &Erinaceus. Erinaceus histrice longe minor, cogiturque in orbem. Sed aedepol ad hominis salutem natum, siccitate enim ac temperie sua iuuat iecur, renes, uesicam, uentriculum, pulmones. Huic tamquam è regione ouis opponitur Quium utilitas uellere mollissimo. Pabula sterilia subtilitatem lanae augent. Vnde Vir Lib. 3. Georg. Si tibi lanicium curae, primum aspera sylua Lappaeque tribuiique absint: fuge pabula laeta. Ideoque Anglica lana nunc ut olim Milesia celebratur. Quare iterum ille: Carpebant. Eam circum Millesia uellera nimphae Ergo nunc Britannia inclyta uellere est. Nec mirum, cum nullum animal Britannia laus et mira.