Latin
LIDER ELCIM S
Girolamo Cardano, De subtilitate 227-2
Unproofread scanNot analysed yet
uenenatum mittat, imò nec infestum praeter uulpem olim &lupum, nunc uerò exterminatis etiam lupis tutò pecus uagatur, rore coeli sitim sedant greges, ab omni alio potu arcentur, quòd aquae ibi ouibus sint exitiales: quia tamen in pabulo humido uermes multi abundant, Cornicum adeò Cornicum multtudo in Brimultitudo creuit, ut ob frugum damna nuper publico consilio illas per tannia cur sit. dentibus proposita pręmia sint: ubi enim pabulum, ibi animalia sunt quae eo uescuntur, atque immodicè, tunc multiplicantur cum ubique abunCur Britannia dauerit. Caret tamen ut dixi serpentibus tribus ex causis, nam pauci pos serpentibus ca sunt generari ob frigus immensum, quia uerò optimè colitur, qui geniti reat. sunt exterminantur. Cum autem semel illis uacua fuerit, non potuerunt aliunde aduenire, prohibente mari cum insula sit. Eadem in lupis fermè ratio est. Mirum est illud, quod à tot audiui ui Lucij piscis mi ris, ut impudentius fuerit tot testibus mendacium non credere, quàm ueri rum. tatem aduersus eorum authoritatem tueri: lupum piscem fluuiatilem, quem lucium Itali uocant, scisso uentre ostendendi lactis causa, inde consuto, atque inter tinchas in uiuarijs reposito sanari humore earum, dum se illis lupus uentre affricat. Hoc tamen causam habet manifestam cum uisscera non sint oblaesa, &humor ipse glutinosus sit, aerque ad corruptionem minimè paratus. Nec scio an in Italia experienti hoc sit successurum. Quid demum? nonne illud ut ad ouium historiam redeam, mirabilius euenit ob regiones, quod in calidis regionibus ueruecum caudae quatuor Veruccum cau decim librarum nonnunquam, &uiginti &triginta, quandoque etiam &qua de immensi pon draginta sint, ut non tantus ullus hic ueruex, quanta est cauda in regioni bus illis. Contingit hoc, quia humidissimum est hoc animal &inter qua drupedia frigidum.