Latin
248
Girolamo Cardano, De subtilitate 248
Unproofread scanNot analysed yet
Sic qui aquilas creauit sapientior fuit, quàm qui cuculum, &tamen unusquisque ca uit perpetuitati structurae suae. Cum igitur hominem creasset sic ut commodè uteretur omnibus, factum uidetur ut omnia creata propter ipsum uiderentur. Sed non est sic, unumquodque enim propter se creatum est, nec coturnix ob accipitrem minus quàm animalia propter hominem facta sunt. Videntur igitur quae deteriore conditione genita sunt, sed falso, facta meliorum causa. Itaque &ex hoc alterius dubitationis solutio exsurgit, cur animalium quaedam infoelicia sunt, ac uidentur, ut lepores, ranae, damae: Vnde ille dicebat: Imbelles damae quid nisi praeda sumus? Satis essent foelices propria natura, sed obstat aliorum illis opificum sapientia: igitur nota fuere omnia sed secundum species: uerum de singulari bus egregijs in humana specie tantum, dubitatio non leuis est: dico autem egregia singularia, quorum uis in multos dominatur, ut reges maximè ac sapientes. Verum suprema uidetur mihi tanti opificis sapientia in duobus, ut nihil inutile relinqueretur in tanta mole, sed omnia uel uiuerent, uel essent alimenta uiuentium: &ut ex hac tam sordida fece, aliquid quod cunctis his inferioribus dominaretur, simileque esset supremis illis substantijs separatis effingeret. Apparebat autem necessarium fore illi rerum omnium cognitionem: quamobrem sensus memoriae ac prudentiae tantum impertiuit, quantum licebat in tam rudi materia collocare. Cumque superi mortalibus in quinque praestarent, sapientia, foelicitate, probitate, uitaeque longitudine ac securitate: securitatem autem mortali tribuere nequibat, caetera quantum potuit largitus est. Cum igitur materia fragilis esset ac rudis multis indiguit auxilijs, facta est tenuis. Caliditate quidem opus erat ut tenuis esset ac motibus sufficeret: tenuitate ad ingenium, soliditate ad uitae longitudinem, temperie ad morum suauitatem, &moderationem. Quis non uidet haec fermè duobus modis repugnare? Sed tamen omnia pręstabat absolutissima compositio ne euaderet absolutissima, tamen multa ac penè infinita obstabant. Itaque contigit ut pro fortibus plerique temerarij, timidi pro moderatis, auari pro parcis, prodigi pro liberalibus, crudeles pro seueris, libidinosi pro iucundis, denique insani uecordes, &uno uerbo dicam multi improbi euaderent.