Latin
249
Girolamo Cardano, De subtilitate 249
Unproofread scanNot analysed yet
Sicut uero in animi dotibus, ita etiam corporis contigit: nam manci, debiles, morbo si, turpes, foedi, imbelles, breuis uitae plerique nascuntur. Nec tamen propter hos illosue, sed perfectissimos ac totam speciem humani generis, quę omnia illi concessa bona continet, homo creatus est. Itaque ut non arbores ipsas colimus ob fructus exesos, putridos, immaturos, ac decidentes spon te uitio aliquo, ita neque naturae curae sumus ob improbos, sed uelut fructus ob fructus perfectos, arbor ita ob optimos. Reliquit igitur uestigia quaedam suae pristinae coelestis materiae in his inferioribus, cum hanc mortalem in initio ab illa secreuisset. Neque accusandus quòd non reliquerit optima propter mala, aut quòd quae naturae mortali repugnarent, non condonarit nobis. Omnia igitur anima quadam muniuit, &qua meliore potuit uiuentia sentientiaque, demum etiam intelligentia creando. Hominem itaque omnibus donauit, Inde in his certo ordine ab imperfectissimis prout materia quaeque suppeditabat, transiuit ad perfectissima. Initium igitur fuit à metallicis tanquam abortiuis partibus, post metallis lapidibus plantis, marinis, spongijs urticisque atque conchilijs, uermes, formicae, culices, pisces, aues, lepores, canes, elephanti, cercopytheci, tandem homo creatus est. Quae res cui tandem usui musca? ut de uno uilissimo atque insolentissimo dicam animali. Respondeo, animal ipsum ut specie ipsa manet, et per se solum, &ad ornatum mundi esse, &omnia sibi necessaria, non solum ad uitam, sed ad beatam uitam sortitum esse, facta est propter se non ut homini esset infesta: neque enim omnis musca hominibus infesta, sed quaedam manent perpetuo in nemoribus: &in quibusdam regionibus non sunt, ut apud Lapones, in India etiam occidentali paucae. Ergo generale bonum paucorum incommodo praeponi debuit. Diuina igitur sapientia in unoquoque fecit optimum quod ex tali materia poterat excogitari. Et leporum multae sunt infoelices non tamen omnes, quaedam enim nunquam hominem uiderunt aut canem, nec persecutionem passae sunt. Simile est, de specie ac singularibus, uelut de homine atque partibus suis, quis tam amens est, qui nolit potius membra aliqua amittere quàm perire: ita &singularia membra sunt speciei, quae longe melius est perire manente incolumi specie, quàm speciem ipsam aut deleri aut non esse unquam constitutam. Cùm tamen &illud longe melius sit in specie, quod tam bene in paucissimis singularibus seruatur sicut in plurimis, nec ulla penitus operatio perit, animali si membrum pereat perit &operatio, redditurque animal clau dum aut caecum, &tamen praestat uiuere, quanquam etiam moriturum, quanto magis speciem quae nullis manca est operationibus, nec deformis, aeternitatemque consecuta est, tametsi in paucissimis singularibus posita Cur carniuo ra omnia saga ciora reliquis. Cur nulla caro calidissima ut plantae. Homo quomodo calidissim ac temperatis simus esse pouit.