Latin
250
Girolamo Cardano, De subtilitate 250
Unproofread scanNot analysed yet
Homo propter quatuor factus est. Triplex homi num genus. Quomodo intelligentijs per se noti reges ei sapientes po pulique. sita fit. Igitur homo ut omnia commoda assequeretur ex ultimo refractis elementis genitus est: nam primo elementis uescuntur plantae, plantis animalia, animalibus homo. ob id igitur carniuora omnia non uescentibus carne, inter pisces, quadrupedia &aues sunt sagaciora, duabus causis: prima quod cibum habeant fugacem, nam inuenire oportet, inde assequi, cum reliquis inuenisse sufficiat. Altera quòd iam cibus ipse ex elementis refractis sit, scilicet caro. Ob id etiam neque ulla caro est calidissima, ut in seminibus plantarum ac partibus earum frequenter est conspicere. Itaque homo qui etiam carnibus uescitur tum maximè uolatilium potuit esse simul tenuissimae ac densissimae, calidissimae atque temperatissimae naturae. Quatenus enim aeris &caloris plurimum habet, elementaque in eo frigida terra &aqua maximè à propria natura recesserunt, ita calidissimus est, ut uerò nihil est amplius excoctum quàm esse debuit, terrenoque elemento paucissimo et purissimo constat maximè temperatus. Ob id homo cum consumitur terrae purę uix uncias quinque aut sex relinquit. Homo uerò ipse propter quatuor factus est: primum ut diuina cognosceret: secundum ut illis mortalia medius existens connecteret: tertium ut mortalibus imperaret. Necesse enim erat &in hoc genere uelut &in coelesti aliquod esse optimum ac nobilissimum, quodque imperitet caeteris, Hic autem ui, illic uerò sponte. Quartum ut omne cogitandi munus impleretur, essetque animal fallax. Nam belluę fallaces esse non poterant ob stultitiam, superi uerò ob probitatem. Homo igitur intelligendo diuis similis efficitur, prauitate autem belluis. Triplex igitur hominum ge nus: Diuinum, quod non decipit nec decipitur: Humanum, quod decipit &non decipitur: Belluinum, quod non decipit &decipitur. Quod uerò decipit ac decipitur, quodque maximam solum occupat humani generis partem, non simplex modus, sed mixtus est hic ex belluino humanoque genere. At uerò quomodo gentes atque prouinciae, tum reges ac sapientes custodientibus intelligentijs notae sint, nunc dicam. Illud primum praetereo quod in libro de animorum immortalitate ostendimus, scilicet omnia sin gularia contractis per multa generalia conditionibus cognita esse, nam hoc non primo est nouisse ea, sed alia quadam ratione, at uerò per se longeque melius nota esse regna &populos tum reges ac sapientes quàm pra uos &priuatos ac ignobiles, nunc docere aggredior. Totum humanum genus cognitum est, &tota etiam terra quae habitari potest, utque illius prouincia quaelibet pars quaedam est certa ut centesima ac milesima, ita etiam mortales qui in ea degunt cogniti sunt, ut totius humani generis certa quaedam pars est, at uerò reges ipsi &exercitus &sapientes causae sunt horum, &ut prouincię uel pereant uel diuturna floreant foelicitate: Itaque et causas has non simpliciter quidem, sed ut ad prouincias, regna ac ciuitates comparantur, notas esse oportet. Quamobrem nota haec sunt, &signa ac prodigia in horum interitu ac ortu fieri consueuerunt.