Latin
LIBER XI
Girolamo Cardano, De subtilitate 268
Unproofread scanNot analysed yet
perint ad ipsas actiones. Quiescunt autem per se, &hoc tempus somnus dicitur: cum uerò quiescunt, quia abest obiectum, tunc uerè non quiescunt sed requiem habent. Dum uerò complentur formae, dumque res generatur, imperfectas formas absque numero subit: sed quia illę non agnoscuntur nisi per propria accidentia, sensus illarum numerum haud compręhendit. Igitur imperfectae formae numero sunt infinitae, perfectae autem in uno quoque aeuo compraehendi numero possunt. Nam cum finita sit materia, &quòd habet animam perfectam, certam quantitatem postulet, non poterunt esse rerum species numero infinitae. Vtrum uerò anima magis anima sit alia, ad libros de archanis aeternitatis perscrutari pertinet. Hoc enim in libro de his tantum tractare proposui, quae uerae demonstrationi subijciuntur. Est autem uera demonstratio, in qua ut ait Aristoteles, sensus his quae per demonstrationem probata sunt subscribit. Quamobrem hoc in libro ab omnibus altissimis quaestionibus tum etiam incertis abstinui. Sed redeo unde digressus sum: Vita hominis longissima necessaria fu it ad omnium contemplationem atque scientiam, hęc plerunque finitur si non ante, annum iuxta centesimum atque uigesimum. Sed rarò eò absque incommodo magno peruenire contingit: referunt tamen Mosen ad eam aetatem absque detrimento peruenisse. Siquidem neque oculus debilitatus est nec excidit dens, quae duo maximè incommoda senes uexare solent: mul toque mirum est minus cum plures ex Iudaeis post ipsum ad eam aetatem licet non adeò integri peruenerint. Mosen enim etiam praeter diuinitatem praeclarum uirum, qui tot annis populum adeò contumacem &rudem rexerit, fuisse existimandum est, qui legem adeò utilem illis tradiderit, Verum uitae longitudo ludaeis contigit ob uictus rationem, cum à sordi dis caueant, &coeli sub quo olim degebant temperiem. Sed cur dentes senibus cadunt hominibus, caeteris autem animalibus turpes fiunt? Principio plures dentes esse necesse fuit, ne uno afflicto aut exeso omnes paterentur. Deinde anteriores quòd praeciderent, tenui ores &natu celeriores esse oportebat. Verum sic non facile perseuerassent propterea cadentes renasci uoluit, postremos nequaquam, nam diuturni tati anteriorum sufficiebant uel sic. Sine anterioribus uerò cum ipsi scili cet excidissent, postremorum nullus erat usus. Ergo ossibus siccescentibus radices extenuari illorum necesse fuit, nec stare poterant, cum undique ab osse non comprehenduntur: quamobrem non plus est possibile homi ni dentium carere incommodo quàm senio aut morte. Porrò siccitatem ossis procurat continuus labor cerebri, unde mala coctio, &partium ad iacentium praecox senecta. Igitur dentes scabros fieri &tandem decidere necesse est. Videntur autem canibus &alijs animalibus diuturniores ac firmiores ob uitae illorum breuitatem.