Latin
269.1 to 269.4
Girolamo Cardano, De subtilitate 269.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Oculorum hebetudo fit, quoniam oculi multo ac tenui spiritu indigent, quorum utroque senectus est indiga: cauere tamen &se tueri homo aliqua arte melius ab hoc incommodo potest, quàm à dentium iniuria. Dentes etiam ciborum causa deteriores fiunt aut meliores: quibusdam dentes debilitantur, quia gingiuę eroduntur &deficiunt. Vidi contraria ratione hominem cui ex diutur no uomitu acidi humoris tantum gingiuę creuerant, ut totos dentes inte gerent. Quo experimento adducor, cum nihil tam simile sit huic humori ut opinor quàm acetum cum fece, si quis os cum aceto ac fece nigra colluat, gingiuas incrementum accepturas non leue. Cum enim astringat lapideum etiam quod circa dentes nascitur erodit, quo gingiuae eliminantur. Zethi uerò potus uitiat dentes, ut in his qui eo utuntur est manifestum. Diximus de potuum uarietate, pudeat nisi de panibus etiam dicamus omitto quòd paucae gentes pane ex piscibus siccatis &mola tritis, inde subactis aqua ut mos est utantur. Quatuor sunt è quibus panis fieri solet: iuxta Baoream è siligine: in temperatis ac calidis regionibus è tritico, Sed duplex triticum, Asianum, quod nostro nigrius, leuius ac dulcius existit: nec in spicis nascitur, sed uelut milium in coma, nec tamen adeò mol li, cum eam plures compleant spicae. In occidentali uerò India Maizo semine panem conficiunt, ex quo etiam uinum. Herbae fructus est seu semen ad unguem culmo, stipite, folijs Sorgum nostrum, seu Milicam, seu frumentum rubrum referentis, ipsum tamen semen paulo majus est, &culmus ipse folijs ambitur, quod in Sorgo Italico non contingit, uerum hoc accidere ex prouinciae diuersitate reor: dulcius est &illud uerum, ut Sorgum friabile, nec pingue aut lentum. Eadem foecunditate reddit annuam sortem: eoque ampliorem quo ibi coelum &terra magis consentiunt. Audeam tamen iure hic contemptum Sorgum Maizum uocare recto nomi ne, aut Maizum Sorgum. Quartum panis genus ex Hyuca fit radice.