Latin
CITATI
Girolamo Cardano, De subtilitate 28
Unproofread scanNot analysed yet
Idem plerunque ex carbonibus prauis ac humidioribus lignis excitari solet. Primus igitur cum flamma descendit in cereis conuersis, dum ascendere nititur, flammae ipsi occurrit, eamque celerrimè suffocat. Declarauimus enim quòd huius quantitas gignatur immensa, cum singulis momentis flamma quae maximè à nutrimento remota est, &in ambitu aeri uicina in fumum transeat, cuius copia nihil mirum est ignem illi occurrentem celerrimè suffocari. Huius igitur motus tam rapidi causa, flamma cuncta corrumpit, non solius immensae caliditatis ratione. Sed tamen motus hic in flamma interior, quia sensim sit, nos latet. Nec flamma tota illico perit, sed quae solum est in ambitu, nam quae in medio est tamdiu manet, donec ad extremum in contactu aeris perueniat, aliter in flammae medio non esset, Cum igitur ad hoc ut ignis urat tria sint necessaria, pabulum, motus, &quod penetret, cum in flamma motus maior sit ac manifestior, atque ideo etiam introitus qui ad motum consequitur maior, minime obscurum est cur flamma reliquo igne sit uiuacior, ideoque cerei dum flamma uiget tamdiu ardent donec suppeditat alimentum: cum flamma desinit sponte uel momento penitus extinguuntur. Quia tamen flamma multum absumit alimenti, ideo persaepe minus durat prunis, sed hoc non merito sui est, sed quia celerius alimentum finitur. His de causis &à pingui humido flammae diuturnae, &à tenui atque sicca substantia immensae creantur. Nam in tenui &arida substantia celeriter flamma flammae succedit: atque ob id in maximam molem crescit. Quòd si haec ambo iungantur, &arida tenuisque substantia, &pingue ac plurimum humidum, uelut in bitumine, tunc flammae maximae &diuturnae excitantur. Ob id uero manifestum fit, cur bitumini ardenti aqua iniecta maiores excitet flammas, quod etiam Georgius Agricola uir nostrae tempestatis memoria dignus narrat. Esse scilicet in Islandria insula montem nomine Heclam, ex quo ignis emissus siccis extinguatur, aqua uero alitur. Id autem fermè commune est omnibus ualidioribus flammis, unde etiam fabri inspersa aqua ignes excitare solent, cum enim ardentior fuerit ignis à frigido incitatur, &ab humido alitur, quorum utrunque aquae inest. Ea de causa etiam ignis qui follibus accenditur cum ualidus sit aqua modica non extinguitur, sed robustior euadit. Folles namque ignes accendunt, quoniam motum concitant: inde ex motu penetrat uis &exurit, necessarij autem sunt in metallis, quoniam à paruo igne non liquescunt, à uehementi autem liquescunt, sed serò, ideo prius exuruntur quàm liquescant. Sed à follibus ignis accensus mouetur &penetrat, ac colliquat metalla. Vnde non paruum compendium in celeri exitu: &quod minus impensae perit, &metalli portio minor uritur.