Latin
CITATI
Girolamo Cardano, De subtilitate 29
Unproofread scanNot analysed yet
Folles igitur ad accendendum ignem atque molliendum ac liquandum aptissimi sunt. Itaque ut ad institutum reuertar, aqua solet uehementes accendere ignes, quoniam humidum ipsum quod exhalat pinguius redditur, nec à circumfuso fumo absumitur, sed totum ignis ipse depascitur, quo purior inde factus, &simul collectus à frigido, alacrior insurgit. Vnde etiam ignes qui aqua excitantur &accenduntur, constant autem pice nauali &Graeca, sulphure, uini fece, quam uocant tartarum, sarcocola, halinitro, bituminis specie, illa quam uocant petroleum, relatum hoc ad Marcum Gracchum. Additur igitur calx uiua duplo pondere, &cum ouorum luteis pariter miscentur omnia, &in fimo equino sepeliuntur. Aliud, sulphurei olei, petrolei, iuniperini olei &halinitri aequales singulorum partes: Nigrae picis, pinguedinum anseris &anatis, stercoris columbini, eius liquoris quem uocant liquidam uernicem, constat autem oleo seminis lini, rursus singulorum tantundem: Asphalti partes quinque: excipe ardente aqua, &in fimo equino sepeli. Aliud etiam uernicis liquidae, sulphurei olei &iuniperini, &eius quod fit ex lini semine, &petrolei, &lachrimae larignae partes aequas singulorum, laquae ardentis tres ac mediam: tum halinitri, ligni laurini sicci in puluerem redactorum quantum sufficit, ut om nia simul mixta luti spissitudinem recipiant. Haec omnia uitreo uase excipe, &in fimo equino tribus mensibus sepeli. Si igitur ex his pilae lignis haereant, sponte imbribus accenduntur, sed hoc non omnino semper euenit. Illud autem semper euenit, ut iam accensus nullis aquis extinguatur. Puluis autem qui facillimè ardet, &cuius flamma uehementer exurit, constat pyrio puluere &tertia sulphuris, ac Graecae picis parte. Porro plura his in libris de rerum uarietate scripsimus: hi autem exercitationem omnium horum continent locupletem, quae hic ratione explicantur. Quo nam pacto uero aqua non extinguantur hi ignes, facile patet consideran ti, quòd motum adeò uehementem ciunt, ut flamma flammae follium loco sit. Ob id igitur paruam flammam facile est extinguere, magnam autem difficillimum. Non solum enim quòd maior sit, difficilius extinguitur parua, sed quòd motum excitet uehementem, à quo ut dixi flamma foue tur. A magnitudine autem motus &flammae procul abesse coguntur homines. Vnde etiam auxilium primo deest: inde fumo abundante subit desperatio. In his casibus tria auxilia solum supersunt: ut detrahatur materia Auxilia extin, materia ardere apta, uel ut murus ex lapidibus erigatur, lapidesque super guendi magna incendium proijciantur, quo quidam amici nostri uicinam suam domum incendia. ab incendio seruauerunt: uel quo uti solemus dum luci ardent aut segetes, ut pars in quam ignis fertur accendatur.