Latin
LIBER AIIII
Girolamo Cardano, De subtilitate 290
Unproofread scanNot analysed yet
LIBER AIIII. De anima &intellectu. NIMI uires praecipuè humani, de quo nunc est sermo, aggredi uolenti, nouo quodam dicendi genere opus est: quòd ut philosophus rectè dicebat, anima omnia esse uide latur. Sensibilia quidem propter sensus, &quae intelligun tur propter intellectum. Dicta tamen plura esse memini in libro qui de immortalitate inscribitur: tum in alijs à nobis conscriptis libris. Mentis igitur partes duae: connexa, quae in tres diuiditur, rationem memoriam, &imaginationem: separabilis, quae duplex, intellectus, ac uo luntas. Est praeter haec sextum genus quoddam uirtutis quo sensibilia co gnoscit, nec solum sub propria ratione, uerum etiam inuicem comparata. Cunque duplex sit appetitus, hic quidem absque sensu, ille cum sensu: sedent in uoluntate &sensili animae parte affectus ipsi: uelut misericordia, crudelitas, ira, mansuetudo, audacia, timor, fides, perfidia, uerecundia, impu dentia, odium, amor, laeticia, tristitia, libido, continentia, segnities, prom ptitudo, lasciuia, moderatio. De intellectu igitur primum ac uoluntate dicendum erit. Intellectus, res est ipsa quae intelligitur, uelut cum equum intelligo, intellectus meus est forma equi. Ideoque est forma generalis, &uelut prima materia. Sed uoluntas, est cum fertur extra, ideoque &obiecto posterior, nec est idem obiecto tunc, sed illi similis. Differunt igitur in duobus maximè: Primum, quòd intellectus estres ipsa intellecta, uoluntas uero tantummodo illi similis. Secundo, quia intellectus eodem momento con stat quo intellecta res, uoluntas autem posterior est. Vt uerò ad oculum lumen &tenebra, ita ad uoluntatem odium &amor: ad intellectum uerò falsum ac uerum. Sed cur uerum &ex falsis &ex ueris sequitur, falsum autem nunquam ex ueris? Hoc ideò contingit, quoniam in falso aliquid potest contineri ueri, ut in homine quòd sit asinus, continetur quòd sen tiat: at in uero cum purum sit, nihil potest falsi contineri. Cum igitur à toto ad partem deductio optima sit, ex falso uerum sequi poterit, ex uero nunquam falsum. Non ergo ex falso unquam uerum sequitur, sed ex ea ueri parte quae in falso continetur. Afficitur autem intellectus ueri intelligentia, non parua uoluptate, ob tres causas: Prima, quòd solum hoc opus in nobis proprium est, atque cum diuis tantum commune, reliqua omnia cum belluarum genere aliquo, uel etiam cum omnibus aut pluribus. Secunda, quoniam nobilioris uirtutis hoc munus est: est autem opus ipsum uirtutis perfectio. Tertia ob utilitatem, quae ex intellectu scientiaque ueri consequitur.