Latin
LIBER AIIII
Girolamo Cardano, De subtilitate 293
Unproofread scanNot analysed yet
Falsum uerò odiosum semper propter se: quoniam uerò quandoque conducit ad explendam libidinem, gratum est. Veruntamen fabulis aptè compositis delectamur, quoniam uero similes uidentur, &admirabilia continent. Delectantur ob id pueri magis senibus, &stolidi sapientibus, quòd ueritatis in his plus pueri &stolidi inesse putent. Quin etiam lectis audita sunt iucundiora: &inter ea quae leguntur magis grata quae aliena lingua conscripta sunt, &libri qui rariores sunt magis delectant. Causa in omnibus una est, raritas scilicet: nam rara in libris raris continentur, paucioribus cognita, quę difficilibus, rariora sunt, quia pau ciores sciunt quae audiuntur, rarissima quae solis nobis narrata sunt. Vn de nihil delectabilius homini colloquijs de magnis rebus tum secretis. Vilescunt enim quae omnibus cognita sunt, &si preciosiora sint: ob id sa cerdotes obscurè traditas uoluere esse suas ceremonias: et nulla essent hęc nisi tenebris quibusdam obscuritatis adumbrarentur. At uerò obscuritas quae intelligi scripta non patitur, ignorantię, ut moderata sapientiae est ar gumentum. Est autem sapientis officium, pulchras primo dubitationes, deinde etiam si fieri potest utiles in medium attulisse, Inde solutionem causamque docuisse, Et nihil circa causae redditionem absurdum dixisse: quo in genere maximè peccant Platonici. Contemplatio uerò ipsa animum exhilarat, &iuuentutem producit. Viuimus enim tantummodo dum contemplamur. Vita ea uerè sola est, quae diuis conuenit sempiterno aeuo. ta lis autem haec sola in nobis. Immutant uerò &praeter laetitiam affectus omnes reliqui corpus ipsum, &cum eo etiam uitę statum, quod ex his erit manifestum. Delectantur atque tristantur alijs atque alijs sensus omnes. Sed et ad delectationem ipsam spiritus extra feruntur: refugiunt ex tristitia intro. Vehementibus quidem in affectibus celeriter, in paruis tarde ac sensim. Cum spiritu uero &sanguinem ipsum ferri palàm est. Cum uerò extra fertur, dilatatur, refrigeratur, &confirmatur si robustae sint uires. Cum uerò contrahitur, conculcatur, atque absumitur. Calor si confirmetur uiget concoctio, somnus con ciliatur, digeruntur excrementa, curanturque morbi: quod etiam inferius edocebimus. Contracto uerò calore somnus prohibetur, concoctio uitiatur, retinentur excrementa, morbique creantur. Dicendum est igitur nunc de paucis animi affectibus, ut eadem ratione alios assequamur. Igitur in timore cogitur illico confertimque sanguis in interioribus partibus. Vnde tremunt homines, uox tollitur, aut labat: pallet corpus. Quod si perseueret ac ingens sit, canitiem inducit: contractoque intus sanguine, aut tabescit homo, aut phlegmone excitato mortis subit 00 ij subit periculum, quidam etiam subito extincti sunt. In tristitia uerò non Trificiae.