Latin
301
Girolamo Cardano, De subtilitate 301
Unproofread scanNot analysed yet
Accedit ad Pareliarum Lunae raritatem, quòd homines nocte non adeò uigilant, &in locis manent apertis, ac sub diuo, sicut de die, ut plures longe fiant forsan quae non uidentur. Solis autem imaginem impossibile est omnes latere, tot existentibus sub diuo mortalibus. Atque ut reor eadem est causa, cur paucae irides Lunae uideantur, nam &hae nocte primum, Luna luminibus saltem fermè plena non multum citra aequinoctialem circulum &finitori propinqua uideri possunt. Hanc ferunt in Germania ubi frequentius uidetur ob poli altitudi nem &nubium densitatem bis uisam una aetate. Candida est multo magis solari iride: ut pro caeruleo obscura uiriditas, pro uiridi croceus, pro cro ceo albus fermè subijciatur. His rationibus palàm est, cum Sol aut Luna nunquam retro capita nostra agantur ad boream, sitque centrum iridis in linea à Sole ad oculum, Iridem in oriente, in occidente, &in septentrione tantum spectari posse: in austro nunquam: nisi quantum ex Solis &finitoris diuersitate contingit aestate parietes in mane uersus boream à primis radijs eius illustrari. Cum enim aestate Sol oriatur, ubi circulus Cancri finitorem secat, ratio sphaerae edocet, ut nobis austrum inspicientibus, uni bras adeò obliquas exporrigat, ut ad austrum tendere uideantur, eademque ratio dum occidit uiget, nam uerticis axis cum ad centrum terrae descendat, Sol uero citra centrum terrę in circulo Cancri feratur, necesse est ut quanto ma gis finitori propinquus est Sol, eo illum borealiorem nobis uideri, cum lineae quae ad uerticem tendit nostrum, partis imae comparatione uerè sit borealis. Sed &ex his distantiam iridis uisae à nostris pedibus iam metiri disca mus. Sit arcus semicirculi AB transeuntis per Solem, &oculos nostros, ac uerticem nostrum, ¢rum iridis, tum illius uerticem AB, &sit centrum mundi C, centrum iridis D, cuius semidiameter &sinus uersus seu sagitta EF, medietas ima arcus iridis apparentis EG, Sol K, quia igitur arcus KA notus est, erit &angulus in C quasi esset centrum mundi punctus C, ob distantiam cognitus, quare angulus DCF &F rectus est: igi tur trigonus CFD cognitus ex tabula de chorda &arcu. Ducemus igitur CEH, &erit arcus BH ex planisphaerio illico notus, nam haec est prima operatio &fa cillima illius instrumenti, quae illico nobis occurrit. Igitur angulus BCH notus: &eodem modo CFE rectus, igitur trigonus CFE, &proportio quinque linearum CD, CE, CF, DF, EF, &quanta sit portio semicirculi EG ex tabula de chorda &arcu, nam posita DE IX. duplicabis FG, quam infra docebo, &arcus illi chordae è directo scriptus est: totius iridis, quae apparet Cur irides lunae rarae, &quales.