Latin
302.1 to 302.3
Girolamo Cardano, De subtilitate 302.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Iridem in austro, à nobis uideri non posse. Aestate mane &uesperi umbrae quasi australes. Quomodo distantiam iridis à nostris pedibus deprehendamus, &illius quantitatem. Quomodo iris maxima poßit uideri. Quantum supra finitorem elenari poßit iris Stella in aqua ob speculum. Cur dum Sol de liquium patitur figura per angulare forame radiorum tran seuntium nauis formam refert Cur radij per in cisuram angu larem transeuntes, in subiectum planum rotund. figuram effingunt. apparet: id est duplici GE, &ita habes iam quantitatem iridis, quamuis non uideas imum illius, idest punctum G, nam uix unquam potes esse certus de puncto G, an sit ima pars iridis, propter locorum inaequalitatem. Post procedo ad L, &uideo altitudinem BM per E punctum, igitur angulus MEH est cognitus, quia ut declaratum est uapores parum ascendunt, sed longe minus nubes: ut Albertus magnus existimat non plus xv stadijs, est igitur ac si angulus HCM esset in centro terrae, &ideo CEL cognitus, &LCE fuit cognitus, igitur CLE &totus trigonus CEL per eandem tabulam, &quia angulus FEC cognitus fuit, &LEC, erit angulus FEL cognitus, quare cum F rectus sit, erit trigonus FCL cognitus: quare proportio FL ad LE cognita, &iam LE ad LC cognita fuit ex trigono ELC: igitur ratio FL ad LC cognita est, sed LC est cognita mensura, est enim processus tuus: igitur FL cognita &etiam FC ex ipsis composita, FG autem cognita est, quia EF cognita fuit &ED, ideo cum duxeris EF in aggregatum ex ED &DF, &producti latus quadratum acceperis, habebis GF ex viij. sexti, &xxxi. tertij elementorum Euclidis. Ducta igitur CF in se, &FG in se, latus aggregati, est linea CG distantia à loco iridis, ubi terram tangit. Conspicuum autem est, quòd si quis super montem ascendat altissimum, iridem maiorem semicirculo uidebit, &eo maiorem quo mons altior extiterit, quòd enim habet ante oculos spacium uacui habet rationem. Neque ignorare decet maximam iridem non ultra xlij. partes in nostris regionibus supra finitorem eleuari. Maxima autem fit iris cum Sol in occasu uel ortu extiterit, &linea CF fuerit longissima.