Latin
LIBER XVI
Girolamo Cardano, De subtilitate 303-2
Unproofread scanNot analysed yet
LIBER XVI. De Scientijs. NON uacant utilitate figurarum proprietates illae sexaginta, quas nunc hic subijcere propositum est. Duodecim ex his circulo tribuuntur. In hoc igitur primo secan ites se lineae, proportionales partes constituunt. Angulusque contentus ab illarum sectione, angulis in circunferentia super utrosque arcus constitutis pariter acceptis, est aequalis. Quadrilaterum quod illi inscribitur, duos angulos ex aduerso collocatos, duobus re ctis aequales semper habet, duoque eiusdem rectangula ex oppositis lateri bus constantia, rectangulo diametrorum quadrilateri pariter accepta sunt aequalia. Quadrilateri uerò quòd circulo circunscribitur, duo latera opposita, duobus reliquis sibi inuicem oppositis, sunt aequalia. Est uerò capacissima figurarum pro ambitus ratione, omnesque figurae in eo contentę capacissimae earum quae sub eisdem lateribus contineri possunt. Figurae uerò in illo aequilaterae etiam sunt aequiangulae, Punctum habet in medio, à quo omnes lineae usque ad circunferentiam ductae, aequales sunt. Si extra ipsum punctus figatur, lineae quotquot ad aduersam circunferen tiae partem ducentur, ductae in partem exteriorem, ractangulum efficient aequale quadrato contingentis ex eodem puncto. Quòd si dimetiens producatur extra quantumlibet, alia uerò dimetiente in centro secetur ad re ctos, ex huius fine diuisa portione quarta circumferentiae in quotquot ae quales partes, per earum ultimam recta ducatur ad eam quae exterius in directo dimetientis adiacet, erit ipsa dimetienti adiacens aequalis omnibus rectis ex diuisionum periferiae punctis ductis perpendicularibus in subiectam dimetientem usque ad aduersam circumferentiae partem, quae quidem lineae omnes ut palàm est dimetienti quae exterius est producta aequidistant. Quòd si ab eadem extremitate diametri lineae quotquot seu intra seu extra, ad adiacentem quidem extra, ad circumferentiae uerò partem alteram intra ducantur: erunt in exterioribus rectangula ex tota linea in partem interclusam periferia circuli, &in interioribus ex tota in partem dimetientem interclusam quadrato circulo inscripto semper ęqualia. Quae uerò circulo, hyperboli, &defectioni communes sunt, hę sunt. Du cta ex contingente perpendicularis super diametrum in directo puncti ex quo contingens ducta iacentem partes diametri sub eadem proportione diuidit, sub qua tota linea ex puncto è quo contingent producta est ad centrum circuli ueniens usque ad alteram circumferentiae partem, ad partem exteriorem se habet. Semidimetiens quoque proportionalis est inter eam quae à centro ad punctum exterius, &eam quae à centro ad locum ubi cadit perpendicularis ex loco contingentis super eandem dimetientem.