Latin
LIBER XVI
Girolamo Cardano, De subtilitate 304-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cum uerò à terminis dimetientis duae contingentes ducuntur, ab eisdem uerò punctis per idem punctum circumferentiae mutuo ad alteram contingentem, erit quod sub partibus contingentium his postremis lineis terminatarum rectangulum continetur aequale quadrato dimetientis. Defectionis duo sunt priuilegia: primum quòd proportio eius ad cir culi superficiem est uelut rectanguli dimetientium defectionis ad rectangulum dimetientium circuli, quod est quadratum. Secundum ex hoc du cit originem, quòd proportio defectionis ad defectionem est uelut rectangulorum sub dimetientibus earum proprijs contentorum. Hyperbolis rursus duo propria priuilegia: primum duas lineas est inuenire, quae ex centro extra hyperbolen posito, semper euadent lateribus hyperbolis propinquiores, &nunquam tamen ea contingent. Manifestum est igitur &ex his, quòd infinitas erit alias lineas rectas, prioribus quidem aequidistantes &in uno coniunctas, puncto licitum accipere, qui bus latera hyperbolis perpetuo usquam in infinitum magis ac magis appropinquabunt, certo tamen spacio quodcunque uoluero, semper aliquanto plus distabunt. Tertium erit, quòd in quacunque parte circumferentiae hyperbolis duo puncta signentur, producanturque ad non tangentes binae ac binae lineae mutuo aequidistantes, rectangula sub illis contenta quae ab imo ueniunt atque alio puncto, inuicem erunt aequalia. Paraboles autem priuilegia sex propria sunt. Primum, ratio axis partium, in ea est ut deductarum ex ipsis punctis perpendicularium ad paraboles circumferentiam duplicata. Secundum, cum fuerit ipsa perpendicularis aequalis axis parti, quae ad uerticem ab extremo eiusdem perpendicularis terminabitur, uocabitur ipsa perpendicularis latus rectum paraboles, eritque haec semper talem habens proportionem ad quamcunque perpendicularem ex axe ad circumferentiam, qualis est perpendicularis ipsius ad partem axis, quae ipsam perpendicularem &uerticem sectionis interiacet, uocantur uerò hae lineae perpendiculares ordinatae. Manifestum est igitur, quòd cuilibet parti axis paraboles ac suae perpendiculari semper eadem linea in continua proportione subtenditur. Tertium, quòd si in ea punctus praeter axem signetur, ab hoc contingens ducatur, huic uerò aequidistantes plurimae à circumferentia ad circumferentiam ducta ex eo dem puncto contingentiae aequidistans axi, omnes lineas aequidistantes contingenti ductas per aequalia secabit. Portiones quoque quomodolibet sumptae, aequales habentes dimetientes, etiam aequales sunt. Ipsa uerò superficies aequalis est rectangulo ex tota basi in duas è tribus axis partes.