Latin
LIBER XVI
Girolamo Cardano, De subtilitate 305-2
Unproofread scanNot analysed yet
Sextum, cum tres contingentes periferiam paraboles coincidunt, duae quidem extremae, media eas secat, erit proportio partium trium linearum una. Scilicet partis inferioris ad superiorem, &superioris alterius ad inferiorem, &mediae illarum, quae ad periferiam paraboles terminantur. Omnibus autem coni sectionibus atque circulo commune est, ut etiam contrapositis, ut cum duae contingentes in unum coierint, ducta ex loco concursus recta usque ad aduersam circumferentiae partem, uel in contra positis ad lineam rectam, quae per puncta contactus ducitur, erit totius lineae ad partem, quae est extra obliquas, uelut partium intra obliquas con tentarum eiusdem lineae. Cum uerò trigoni, cuius basis ad rectos basim hyperbolis secat, latus reliquum ducitur, medium partis exterioris axis hyperbolis centrum uocatur, exteriorque pars intra contactum uersa ad quam uerò uersa potest, ut quadratum perpendicularis è uertice coni aequidistantis axi, ad basim trianguli, ad rectangulum partium basis ipsius, uocatur recta. Igitur cum duos conos angulorum aequalium è directo uerticum sibi oppositos, ut latera sint in eadem linea recta, superficies plana simul secat, conorum ambae sectiones necessario erunt hyperbo les. Has ambas Appollonius solet contrapositas uocare. Spiralis autem lineae priuilegia sex etiam sunt. Primum quidem quòd ducta contingens ex fine illius occurrit perpendiculari ex initio semper tantum abscindens ex contingenti, ut proportionem habeat ad circuli sub eodem ordine periferiam secundum ordinem seriei numerorum. Vnde patet, quòd portio primae spiralis ex perpendiculari, erit aequalis periferiae primi circuli, &portio perpendicularis ex secunda spirali dupla circuli secundi periferiae, &portio ex tertia spirali tripla circuli tertij periferiae, atque ita deinceps. Secundum, ex quocunque puncto primae spiralis educta contingens, occurrit perpendiculari ex initio eiusdem dimetientis ductae, tantam ex illa abscindens partem, quanta est portio circumferentiae circuli, cuius semidiameter est linea ex initio lineae spiralis usque ad punctum contingentis, clausa inter primam lineam rectam spiralis, quae moueri intelligitur, &locum ad quem per motum peruenit ipsa spiralis è di recto loci contingentis. Estque tertium priuilegium, quòd spacia spiralium ita se habent: primum quidem unitatis, secundum senarij, tertium duode narij, quartum decemocto, atque ita deinceps additione perpetua per sena rium facta. Quartum, proportio cuius libet circuli, ad spacium spiralis suę contentum intra eandem cum recta, est uelut quadrati semidiametri circuli ad rectangulum ex semidiametro circuli, in rectam praecedentis spiralis cum tertia parte quadrati semidiametri circuli ambientis primam spiram. Quintum, proportio sectoris circuli circumscribentis spiralem aliquam quiq Rectilinearum omnium figurarum priuile gium.