Latin
306
Girolamo Cardano, De subtilitate 306
Unproofread scanNot analysed yet
diametrum uenientem, qualis est ipsius perpendicularis ex latere super ad partem dimetientis inter uerticem &perpendicularem interceptam, Velut sit illa linea EF, talem habebit igitur EF proportionem ad HK, qualis HK ad KB: &similiter talem proportionem habebit EF ad AD, qualis AD ad DB, &ita de alijs. Constat igitur tunc quod opor tet esse illam lineam EF, cuius EG dimidium sit, duplum ad BC, &uocabitur tunc EF latus rectum, &omnes lineae aequidistantes BD, seu radij reflectentur in G, uel breuius, quia ad idem redit: si illa linea ponatur AD, tunc AD aequalis DB: &BG erit quarta pars BD: nam nil refert quòd latus extendatur à latere ad latus: seu à la tere ad dimetientem, dummodo scias quòd locus concursus distat à puncto B per quartam partem lateris recti. Sed si propositum sit facere speculum quod procul comburat, qualem fecisse Galenus narrat Archimedem, qui hostium triremes deusserit: manifestum est specula, seu à parabole sumpta fuerint, seu à circulo ac sphaera, maxima esse oportere, idest, portiones maximarum sphaerarum, aut conorum maximorum, parabolis partem non tamen maximam. Velut si ad M. passus extendere ignem libeat, circulum describemus, cuius dimetiens sit duo millia passuum, huius tantam assumemus portionem ut rotunditas non lateat, partem scilicet sexagesimam, cui dimetientem pro altitudine in termino uno adijciemus, &dimetiente fixo circumagemus circuli partem, quae nobis portionem sphaerae describet, quam cum expoliuerimus, ignem Soli exposita procul &ualidissimum ad passus M. ac cendet. Nunc autem non adeo utilis ob bellicas machinas: olim uerò tutissima. Quae uero à parabole procedit conflagratio uiolentior est, sed magis laboriosa. Verum postquam de speculis res prodigiosas narrare aggressus sum, speculi quo occulta uideamus compositionem docere proposui. Plana igitur duo specula ex crystallo factitia, qualia Venetijs fiunt, quia non adeò ut chalybea uitiantur, aequalia ad unguem iunge: ita ut alterius lon gitudo longitudini reliqui ad amussim haereat, &ut circa axem possu uelut integumentum circumuolui. Sic ut superficies unius cum alterius superficie quandoque unum planum efficiat: quandoque solidum, rectum, obtusum, acutumque, ut libuerit. Tunc in sublimi speculum immobile è directo loci suspendes latentis, ita ut speculi facies plano tuo perpendicularis immineat: speculi autem mobilis facies longitudinem loco, quem desideras oppositam habeat, tunc quicquid geretur in cubiculo illo, modo lux adsit, circumuoluto mobili speculo donec aequalem angulum faciat, quod oculus tibi declarabit, dum quod quaeris uides, spectabis omnia.