Latin
LIBER XVI
Girolamo Cardano, De subtilitate 309-2
Unproofread scanNot analysed yet
nes seu incuria seu difficultate amisimus. Verum in Diatonico duos addidimus neruos, alterum sub imo, reliquum supra supremum: ut hemitoniorum ratio constaret. Cum uerò duo sint extrema, &medium, quòd uocant Tenorem, in diuersis uocibus, nam quae de diatessaro dicta sunt, ad unam tantum referuntur, uox quarta Altus adiecta est, quae quòd uacua repleat, cęteris suauitate praestat: cum enim rei iam perfectae aliquid additur artificiosè, ad ornatum plurimum conducere solet. Ob id omnibus uocibus haec mira arte conuenit. Obseruat haec unicè grauitonam, contra quam saepe in supremum se attollit. Modo quasi in grauitonam mutata, in profundum se mergit, sublimiorem harmoniae totius uocem contrario motu obseruans. Plerunque circa mediam spacia complendo ludit. Quo fit nobilissima ut cum sit, praeclaram etiam exigat cantatoris naturam &ingenium, quibus si destituatur, nulla prorsus euadit. Canendi praePorrò facilis est notarum cantus: notas uocamus, Vt, Re, Mi, Fa, Sol, cepta. La, sed proferre uerba difficilius. Ideò cum notas prius discant pueri, ad uerba saepe cum difficultate non leui transferuntur. Fit autem haec trans latio tribus modis: Primus est, ut quis diapente, diapason, diatessaron &caeteras medias consonantias, itemque septimam &nonam &secundam aure discat, &proferre uoce, atque ita sub illa uocum magnitudine uerba ac syllabas potius proferat, quod arduum sanè est, quoniam sexta &tertia duplices sunt, nec licet eas proferre sine imaginatione notarum, atque ita quiq iij ita si alteram pro altera supposueris, semitonio discordabis à reliquis uotibus. Secundus modus est, ut mente concipias quocunque spacio ac linea quae uox &quanta esse debeat, atque ita syllabas sub loci uoce proferas.