Latin
LIBER XVI
Girolamo Cardano, De subtilitate 330
Unproofread scanNot analysed yet
Hic modus melior est primo. sed cum occurrerint dieses &semitonia toniunc ficti, non satisfaciet, aegreque proferentur. Tertius omnium optimus est, ut imaginatione &uoce quidem notas &uocum magnitudinem retineas, lingua uerò syllabam subiectam proferas: atque hic ut est optimus ita difficillimus. Igitur tribus modis rursus hunc assequemur, uel longa consuetudine, ut sensim dimissa nota, proferas syllabam in notis, primo longioris morae &unisonis, Deinde, sensim ascendentibus ac descendentibus, mox in diapason &diapente &diatessaron. Item in consonantijs quas uocant cadentias, demum in alijs uocibus, post ad notas breuis mo rae te transferas. Alter modus est, ut linguam immobilem retinere condiscas, atque ita uocem sine notis ac syllabis proferas. Post sub una tantum syllaba semper, ut sub E uel l. Vitimo ad syllabas proferendas accedas. Hic modus uarietatem ex modo proferendi suscipit, ut primus ex re ipsa seu cantu. Tertius, qui meo iudicio melior est, fit alterius auxilio, qui notas proferat te syllabas canente, sic enim &temporis &uocis magnitudo seruabitur, &tu sensim te transferes consuetudine ad id quod est difficillimum. Erat &aliud in discendo compendium, ut sine manu optimè quis discat, Hoc autem continget, si discipulum docueris diapason unius om nes uoces, nam reliquae omnes eisdem ordinibus recurrunt, atque ita mu tationes pro uocatis clauibus, quae semper tribus in locis habentur ob se mitonia. Nam claues mutata fermè ratione ita sibi comparantur, ut in duas omnes ob similitudinem redigantur, cum sex uideantur. Tres quidem uocatib mollis, totidem sine illo: has si obseruaueris diligenter, in duas tantum reduces, non solum mirabili &compendiosa ratione, sed etiam admodum facili. Post has Optica est disciplina, cuius subtilissimum inuentum est horo logiorum quae umbris horas edocent inuentio: eam traduxit ut multa alia Vitruuius in opus suum. Nuper inuentum est, ut super multiforme lignum planis multis dextra etiam ac sinistra descriptis horarum spacijs diuersa ratione, cum eandem horam singulae umbrae tum horae partem ostenderint exquisitè, tunc instrumentum iuxta lineae meridianae situm ad unguem positum erit, ex quo illam habebimus. Verum haec scientia optica media uidetur inter mathematicas &pulcherrimam naturalium rerum scientiam, quam uocamus philosophiam, Cuius ambitus latissimè patet. Scripsimus de dignioribus illius partibus in libris de aeternitatis archanis, de supernis, animi immortalitate, rerumque uarietate. uerum nobilissima pars est illius quae temporum naturam praecognoscere docet &aeris temperiem.