Latin
LIBER XVI
Girolamo Cardano, De subtilitate 333
Unproofread scanNot analysed yet
Vtilis nanque Agricolis, Nautis, Mercatoribus, Imperatoribusque: denique omni humano generi tum iucunda tum salutaris. Aeris igitur constitutiones duabus constant differentijs, quarum altera in frigido &calido, reliqua uerò circa humidum &siccum uersatur. Hoc in genere quinque sunt species: Serenum, quod &tranquillum sit: Ventosum, Nubes, Hymbres, Grando, seu horrida tempestas, Niues imbrium loco habentur cum hyems fuerit. Ventorum signa ex naturalibus decretis ita habentur: Tuber quidam Ventorum siLunae iunctus, quem ego cum uidissem statim subsecutus est uentus uali gna. dissimus: Nubecula circa asinorum alterum ex eadem parte futuros prae nunciat uentos. Rubeę nubes toto coelo sparsae, aut rubra Luna, item Solis occasus inter nubes rubeas, nubes uolitantes: nolarum sonus, qui modo optimè auditur, modo uix percipitur: uexilla in turrium culminibus posita cum mouentur: areae circa Lunam, quae repente dissoluuntur, uen Serenitatis intos &qua parte orientur ostendunt. At uerò Luna pura dum occidit aut dicia. oritur, astraque tum Sol candidus ac purus occidens, aut si Sol paucis cum nubibus cadat, &corui uelut lęticia gregatim crocitantes: assidueque obstre pens noctua noctu, serenitatem nunciant. Tempestatum signa melius quàm poeta tuus explicare me posse non confido: tametsi mihi libera sit oratio, Virgilij uerò numeris ueluti compedibus contineatur. Primo igitur Georgicorum sic inquit: