Latin
LIBER XVI
Girolamo Cardano, De subtilitate 334-2
Unproofread scanNot analysed yet
Solusque diuini opificij modum &subtilitatem exprime re ausus est, ut inuenisse non dicam. In alijs uerò inuentis quae plurima ex tant nequaquam sibi dissimilis. Tertium locum meritò dubius sum quis obtinere debeat, pluribus ex aequo certantibus, sed condonetur Aristoteli Stagyritae, Macedoni Magni Alexandri praeceptori, qui res naturales ac diuinas dialecticamque mirum in modum excoluit: Animaliumque uitam, mores ac structuram incredibili sagacitate prosecutus est. Qui cum in singulis disciplinis scripserit quod probaretur, error tamen conspicuus in tot seculis in illius scriptis deprehendi non potuit. Quartum locum obsident paribus argumentis Euclides, Scotus, &loannes Suisser, quem Calculatorem uulgus uocat, pari spe: sed antiquitate &usu praeponatur Euclides. Eius uerò sunt duae praecipuę laudes: inconcussa dogmatum fir mitas, libri elementorum, perfectioque adeò absoluta, ut nullum opus iure huic aliud comparare audeas. quibus fit ut adeò ueritatis lux in eo re fulgeat, ut soli hi in arduis quaestionibus uideantur posse à falso uerum discernere, qui Euclidem habent familiarem. Megara fuit oriundus: plu raque alia quę etiam extant pari subtilitate scripsit, sed longè minus utilia. Succedit huic loannes Scotus, patria haec illius: qui subtilis doctoris ob doctrinam parque ubique acumen merito meruit. Eiusdem insulae accola fuit loannes ut dixi Suisser cognomento Calculator: in cuius solius unius argumenti solutione, quod contra experimentum est de actione mu tua, tota laborauit posteritas. quem senem admodum, nec inuenta sua dum legeret intelligentem, fleuisse referunt. Ex quo haud dubium esse reor, quod etiam in libro de animi immortalitate scripsi, barbaros ingenio nobis haud esse inferiores: quandoquidem sub Brumae coelo diuisa toto orbe Britannia duos tam clari ingenij uiros emiserit. Septimus locus Apollonio Pergeo debetur, qui fermè aetate aequalis fuit Archime di. Scripsit octo de conicis elementis libros egregios, quorum ad hanc usque diem primi tantum quatuor ęditi sunt, tam foedè à translatore conspurcati, ut ne illos etiam aeditos meritò dicere possis. Proximus huic sed longe antiquior Architas Tarentinus, ut etiam inter tam egregios uiros sedem aliquam Italus uir obtineat, collocetur. qui praeter ligneam columbam uolantem, quam construxisse fertur, ueram demonstrationem duas lineas inter duas alias propositas in continua proportione collocan di inuenit. Quam inter decem alias falsas Eutocius tradidit. Huic Mahometus Moysis filius Arabs, Algebraticae ut ita dicam artis inuentor, suc Algebrae laus. cedit. Ob id inuentum ab artis nomine cognomen adeptus est. Decimus Alchindi laus. Alchindus, &ipse Arabs: ęditorum librorum, quorum Auerroes meminit, exemplum est, qui superest libellus de ratione sex quantitatum, quem nos excudendum trademus, exhibet, cum nihil sit ingeniosius.