Latin
LIBER XVI
Girolamo Cardano, De subtilitate 335
Unproofread scanNot analysed yet
Post sequitur Heber Hispanus clarissimo inuento: cum Ptolemęus ex quinque quantitati Hebri laus. bus maximo labore sextam quaerat, hic in eisdem cum tribus quartam. Multa etiam in melius mutauit, quae ad statum coeli pertinebant. ut facile intelligas multo minus aestus maximos frigoribus gelidis obesse ingenijs. Vitimus subtilitate, sed clarissimus arte Galenus, methodis, pulsi. Galeni laus. bus, atque dissectionibus. Sed adeò uerbosus, &studio contradicendi tedu lus, ut alterum uix ferre queas, in reliquo grauis iactura artium posita sit, quam nostrae aetatis uiri restituere conati sunt. lam uerò his quanquam opifex claris uiris Vitruuius adnumeretur, qui Vitruuij laus. si propria non aliena inuenta conscripsisset, inter primos adnumerari po terat. Eminent autem quaedam in singulis, ut in Archimede aequalitas sphae Quae in singurae cum cylindro, sepulchro suo inscripta. In Euclide ordo: in Aristotele lis authoribus contextus: in Galeno diuidendi ratio. Alij etiam praeclaras quasdam domaxima. tes habent, tametsi subtilitate non praestiterint. Quis in Homero non ad miretur affectus, grauitatem in Vergilio, commiserationem &affluentiam in Cicerone, orationis qualitatem tum schaema sensui uerborum apposita in Subtilitatis in Quintiliano? Nec est unum genus subtilitatis in quo authores celebranauthoribus getur, sed plura. Aristotelis ab ingenio, cuius aemuli Theophrastus &Sconera septem. tus. Ab ingenio ac imaginatione Archimedis. Ab imaginatione ut Calculatoris. A sensu cum imaginatione ut Euclidis. A ratione ut Ptolemęi. A iudicio, ut Algebrae. A sensu atque experientia, ut Vitruuij, cuius aemu lus fuit Hero clarissimus inuentis, sed parum utilibus. Praestantissimus in Vitruuio modus horologiorum: seu per tympana &aquam: seu in anaporicis ex signifero: scum per analema, quod cauis, planis ac sphaericis commune est. Sed postquam ad artificem uentum est, prosequamur &artes, quae adeò ętate nostra inclaruerunt, ut quae hic scripsi apud posteros fidei parum sint habitura. Sed si quis secum existimet, unanquamque ętatem sua habuisse miracula, an tiquissimam, tot diluuia, tot incendia, Romanorum prodigia, oracula, sequen tem uerò etiam miracula, non est cur posteri de artium inuentis nostrę tem pestatis du bitent: nec nos de his quae digna admiratione tradita sunt ab alijs, qui priore seculo uixerunt. Sunt artium inuenta in singulos dies noua, nec ullo fine compraehenduntur, in quibusdam sufficit scire quid uelis. Nuper quidam inuenit hastati ensis rationem. nam cum ensis dirigi? Ensis hastatus.