Latin
LIBER XX
Girolamo Cardano, De subtilitate 368-2
Unproofread scanNot analysed yet
Thronus enim sedes est: huius itaque dominus Cassiel uocatur, id est, Dei spes: nam diuturnitas spem affert ac secu ritatem. Octauo orbi dominantur Seraphim, id est ardentes: uidentur enim lumina illa tot eius orbis ardere. Sed primo coelo Cherubim, id est, scientes praesunt. Qui enim uerè sciunt? nisi qui Deo proximi, illum intu entur. Verum numerum intelligentiarum non est facilè assequi. Nam cum totum coelum intelligat, semperque, multitudo non uidetur necessaria. Sin uerò paucae sint, haud uidetur consonum in tam paruo spacio tot mortalibus aerumnas tribuisse, in tam amplo tam paucis foelicitatem concessisse. Infinitam igitur non sub ordine uno contentam multitudinem, non quadraginta quatuor esse censendum est. Porrò de his potius credendum est his solis, quibus Deus reuelauerit, quàm falsis rationibus.