Latin
LIBER XXI
Girolamo Cardano, De subtilitate 368-3
Unproofread scanNot analysed yet
LIBER XXI. De Deo &Vniuerso. EQVE uerò hae tempori subiacent, sed tamen spacium quo permanent imaginantur, aeuumque id appellant. Hoc extensione caret, nec fluit. Vt tempus quasi circulus sit, aeuum illius centrum: moueatur circulus, singulae illius partes, ut centro semper immoto praesentes sunt: ita tempus aeuo, in aeuo quasi instans ut ipsum est, ut tempori confertur iure dictum aeuum, utroque modo diuisionis expers. Nec ignoro aeuum aliud latine significare. Hoc uerò totum in quo intelligentiae, necessario aut creatum aut aeternum est. Quòd in aeternis quod est, necesse est esse: &quod non est, esse non potest. Mortalis enim natura immortalitatis non plus est ca pax, quam mortalitatis immortalis. Est in uniuerso triplex actio. Mutatio ex corpore in corpus: Influxus, qui in corpus non ex corpore, sed occulta ratione procedit: Afflatus, qui in animo &non à corpore. In mutatione quod agit, corrumpi potest: influxus à corpore immortali: afflatus ab imDe Deo &Vniuerso. immortali nec corpore: hisque haec tria inter se differunt.