Latin
38
Girolamo Cardano, De subtilitate 38
Unproofread scanNot analysed yet
Respondemus, quòd latior angulus à meta, facit pondus grauius, cum rectae fuerint aequales: sed ut demonstratum est, pondus in C, plus distat tam à meta quàm à trutina quàm in F, ideo ratio anguli ibi non tenet, sed cum comparamus pondera in F &R, iam illa aequaliter distant tam à trutina quàm à meta: ideo tunc anguli ratio spectanda est. Generalis igitur ratio haec sit: pondera quo plus distant à meta seu linea descensus per rectam aut obliquam, idest, per angulum, eo sunt grauiora. Sed primo rectae lineae magnitudo spectanda est: ubi rectae lineae aequales sint, tunc angulus quo maior erit eo pondus reddetur grauius. Sed cur pondera quaerunt uersus medium moueri? Hoc facilè dissoluitur, si quis quae diximus mente teneat. Nam pondus in F, dum peruenit ad C, propinquius redditur mundi centro, ad quod natura fertur linea PB: &dum ex C in Q. linea BQ, &ita intentum ponderis est recta ferri ad centrum: uerum quia uinculo prohibetur, mouetur eo modo quo moueri potest, atque ita à dextra uel sinistra uersus perpendiculum, &medium. Sed dices cur igitur libra uacua existente C, non mouetur uersus q? Respondeo quòd tunc D moueretur uersus A, sed ut uisum est ratione rectae lineae posito C in Q, &D in A, adhuc tantum esset amissum ex parte D, quantum acquisitum ipsi C, sed quod esset amissum ex parte D, esset magis contra naturam quam illud quod esset acquisitum ipsi C secundum naturam: igitur majus esset detrimentum quàm iuuamentum. Quare paribus existentibus ponderibus in C &D, non solum non remouebuntur ab eo situ sponte, sed ui amota redibunt. His rationibus consideratis, possumus facere libram quae uacua ponderibus aequa uidebitur, iustisque notis ponderum majus rerum ipsarum pondus repraesentet. Sic enim ut Aristoteles refert, purpuram uendentes imponebant emptoribus. Cuius ratio sic constat: Volenti libram quae pro undecim uncijs duodecim prae se ferat, uirga AB sumatur metallica quam in partes uiginti tres aequas, nam totidem consurgunt iunctis undecim ac duodecim, diuidatur, In fine undecimae &initio duodecimae partis figatur lingua libramenti &agina. Constat igitur de undecima parte maiorem esse AD, cunque DC paulo maior sit AD &grauior, leuiorem lima uel terebratione reddemus, aut lancem leuiorem adijciemus ipsi C quàm A, adeo ut dum lances uacuae sunt longitudinis AC, tenuitatis pen sata ratione trutina sub agina iaceat, nullam in partem libra pendente, cui De principijs rerum. cui tamen cum ex parte C pondus unciarum undecim adiunxerimus, ¬a duodecim unciarum in lance A, libra aequilibrium de monstrabit.