Latin
39
Girolamo Cardano, De subtilitate 39
Unproofread scanNot analysed yet
Cum ergo nec adulterinae sint ponderum notae, nec lancibus uacuis libra uideatur uitiosa, fraus mutatis mercibus ac notis hincinde, ut notae sint in C, merces in A, mmemores semententer manifestè depraehenditur. Nam clatus infra descendet duplici causa, &quia majus lanci suae pondus inest, &quia C D, ipsa DA longior est. Difficilior ac obscurior est staterae ratio, de qua in Arithmeticis diximus. Nunc autem cum affinis sit huic considerationi quantum necessarium est, huic proposito adijcere optimum erit. Ergo tota ratio in tribus constat, quorum primum est Archimedis in parabolis, &est ubi regula Staturae ratio. staterae nullius ponderis censeatur, stantium in aequilibrio ponderum ratio est, ut distantiarum à trutina mutua. Velut si D appensum in C faciat aequilibrium cum G appenso in F, &proportio FB ad BC sit quadrupla, erit etiam D quadruplum ad G. Secunda, cum in parte breuiore fuerit solum appensum pondus, ®ula fuerit ponderosa, aequalis in magnitudine &pondere, &fiat aequiliebe brium, erit proportio ponderis appensi ad pondus totius regulae, ut differentiae partium regulae ad duplum ponderis minoris. Exemplum D pondus in C appensum faciat aequilibrium cum BL uirga absque alio pondere, &sic BL &BC, ut dixi, &fiat aequalis BK ipsi BC: tunc dico quòd proportio D ad pondus CL, est ueluti ponderis LK ad pondus KC. Sed ex hoc habetur regula, cognito pondere CL &CK habendi pondus D, ducemus KL, quae sit 40, gratia exempli in se, fit 1600, diuide per pondus CK, quod sit 16, exit 100, huic adde pondus LK, quod est 40, fit pondus D, 140. &ita po terimus ad quamcunque mensuram uoluerimus scire quantum ponderis refert statera. Tertia habetur ex his duabus, &est, si uirgula sine ponde re censeatur, à parte autem quae differentia est longitudinum ab agina, pondus aequale extendatur per totam uirgam, aequalem grauitatem habebit cum eodem pondere appenso in puncto distante à librili per medietatem totius uirgae. Sit ut uirga CL nullius sit ponderis, &sit CB aequalis BK, &coextensum pondus aequaliter, ut sub forma tetragoni faciat aequilibrium cum D appenso in C, &sumatur G pondus aequale pon deri coextenso, &sit BM dimidium totius CL, dico quòd G suspensum in M faciet aequilibrium cum D, &ita aequaliter grauabit ut coextensum toti KL. Sit igitur ut in M faciat aequilibrium cum D, igitur per primam harum proportio MB ad BC, ut D ad G.