Latin
392
Girolamo Cardano, De subtilitate 392
Unproofread scanNot analysed yet
Sic Belenites forma est sagittae, rimam habens intus secundum longitudinem, alium continet lapidem, qui aurea ei iungitur armatura. Cunque ex his quidam paleas trahant, frustra creditum est Lyncurios esse, cum his nascantur locis quibus procul sunt Lynces. Conchites conchae similitudine, liris incuruis, atque aurea decorus arConchites. matura. Ostracis uerò ostreis similis, ut specularis foditur. Sic OnyOstracis chites odoratis unguibus forma haud absimilis. Et Ctenites in pectinis Onychites Ctenites. effigiem striatus. Strombites uerò in cochleae formam turbinatus, atque Strombites. in acutum tendens. Porphyroides cinerei coloris, aculeis purpureis instar armaturae claPorphyroides uis scatens. Myites musculo similis est, extremis tenuioribus, medio tuMyites. mens. At Rhombites duorum est generum: alius squammis constat Rhombites. Rhombi similitudinem habentibus, à quibus nomen accepit, hic candidus est: alius habet cylindri compressi figuram: uerum striatus infra supraque, adeò ut rhombi figuram referant. Pentagonus Pentagonus Exagonusque marginem habent, &in medio planiciem ut Exagonus. fritillus, in qua punctus est, à quo ut in trochitis radijs usque ad extrema deferuntur. Omnes hos Hildesheimius Saxoniae tractus mittit: detulitque Valerius cor, ad Georgium Agricolam Valerius Cordus herbarum uir scientissimus, dus herbarum quem studio uaria discendi Rhomae degentem, cum Germanus esset mors peritißimus. immatura pręuenit, omnium eruditorum ac bonorum dolore. Hic idem alios etiam detulit lapides, forma singulari ac mirabili: quem Glossopetra. admodum Glossopetram pici linguae similem, Lunebergi in aluminosis Selenites. fodinis inuentam: &Selenitem forma renascentis in cornua Lunae, hic aurea modo, modo argentea, uel adamantina armatura integitur, inueHysterapetra niturque in Marieburgo. Sicut in agro Treuerensi Hysterapetra, quae for lapis mirus. mam pudendi refert muliebris: nigerque hic est lapis ac praedurus. Et iuxta Salpheldam Thuringiorum in puteo uiginti orgijs profundo effossus lapis, qui ad unguem pectoris humani integri formam referebat cum costarum discriminibus: erat tamen paulo pectore humano angustior. Amochrysos. Detulit ille idem lapides colore conspicuos, Amochrysum aurei coloris, squamosum, ex quo arena fit aurei coloris, literis siccandis apta: expertus sum si in igne contineatur die una tota, uberiorem arenae copiam reddere, ac meliorem pulchrioremque. Sic &Armaturam: squam. Armatura.