Latin
393
Girolamo Cardano, De subtilitate 393
Unproofread scanNot analysed yet
mosus est &hic lapis, uerum coloris argentei, eidem usui, si non alteri saltem aptus. Hieracites quoque strijs &colore pennas accipitris aut per Hieracites. dicis imitatur. Et Pyraustus, qui rutilus est colore, aurea insignis armaPyraustus. tura, cauus, nitens: unde non secus ac speculum cauum Soli expositus ignem accendit: in Hildesheimio tractu, hic etiam ab illo inuentus est. Porrò de Alabandico, quòd diuersas referat figuras pictas, satis est Alabandicus. scire: diximus &de Onyche, &lapidibus qui in agro Veronensi inueniuntur, nam &in marmore quandoque regij capitis figura cum diademate uisa est: atque haec ut dixi quandoque fortuito, quandoque ob naturam lapidis contingunt. Diximus &de crustaceis lapidibus, qui igni resistunt, &de Silice, qui etiam aduersus aquas resistit, &ab ignibus liquatur, quodque montium cacumina ob uentos &frigora frangutur lapidum frustis decidentibus. Quodque animam lapidibus inesse necesse est, hoc enim abunde superius demonstratum est. Atque utinam non inesset uita lapidibus, Ni lapides uiuerent, gemmae nihil enim prohiberet puluere è multis Smaragdis sepulto sub terra, adarte fieri posditoque humore pellucido, magnam gemmam procreari. sent. Duplici autem modo augeri lapides, ex dictis intelligere possumus, uel quòd per uenas materia accedat semper, nutriaturque lapis non secus atque homo: uel quòd potentia tale existens, uelut in generatione pulli ex ouo, fiat actu tale, nam successione dierum totus pullus absoluitur: partes autem in materia eodem tempore cum magnitudine sua fermè tota initium sumunt, ut prius candidum rubescat, inde concrescat in neruos, ossa, membranas, ac talia. Nec etiam quòd in aqua descendant lapides terrei dici merentur: sed sufficit concreto humido quantulacunque pars terrae ad descensum. Pellucidi tamen omnes aquea substantia sunt, uel frigore concreti, quamobrem ab igne dissoluuntur. Silex autem non pellucet, quia terreus est: dissoluitur tamen, quia frigore concreuit. At lapides opaci, quales plerique sunt, &qui in calcem uertuntur, nec frigore omnino concreuerunt, nec aquea sunt substantia, aut si modo frigore concre uerunt, quoniam frigidi esse uidentur, terrae multum, aquae autem parum continent. Manifestum est igitur Crystallum quod sit perspicuus hic lapis, &facile liquescat, aquea substantia pura ac frigore concreta consistere Sed ut tandem metallicorum omnium narrationi finem imponam, docere operaeprecium est, quomodo uerae gemmae à falsis dum in anQuomodo falnulis latent dignoscantur. Docuit autem nos primo hoc Hieronymus sae gemmae diGuerinus ab oculis gemmarius, de quo superius mentionem fecimus, gnosci facile poßint. demonstrationem autem nos addidimus.