Latin
45
Girolamo Cardano, De subtilitate 45-2
Unproofread scanNot analysed yet
Sic uerò quaecunque calore ignis permutantur, euidentem caliditatem &siccitatem acquirunt: ut calx &cinis, Sed differunt, quia in calce calor non finitur, in cinere iam exhaustus fermè totus est. Ob id qui escharotica componunt, ex calce &cinere medicamenta, à calce praecipue Aqua quae aucaliditatem quaerunt, à cinere siccitatem. Sic qui aquam separandi metal rum ab argenla educunt. Fit autem hoc modo: Halinitri partem unam, liquidi alumi to separat. nis, quod Rochae uocant, partes tres, arenae mediam, siccata diligenter &purgata igne distillantur uitreis uasis: colligitur autem seorsum quod prius effluit, cum crocea demum uidetur uasis facies, auctis ignibus alia succedit, quae priore excipitur plerunque: &tamen si aqua fontis excipias adhuc adeo acris est, ut nihilominus argentum dissoluat, &ipsum ab auro separet. Separatur autem sic: aquae extractae partem modicam accipe, cui argenti purissimi pondus oboli, idest xij. granorum impone, ac impositam cineribus tamdiu permitte donec dissoluatur argentum. Haec purgamenta calci tenui similia in imum uasis demittet, quibus sublatis quod reliquum est aquae purioris, toti aquae à qua iam detraxeras addes, quae simili exemplo &ipsa purgamenta illis similia in imum demittet, quibus sublatis aquam totam purissimam ac magis habebis ad argentum ac caetera metalla praeter aurum dissoluendum efficacem. Cum uerò facile euanescat, uase uitreo diligenter occlusa tenetur. Vires autem aestimanti quantas habeat, quae excepta ut dixi aqua putei etiam sine igne in horis xxiiij. argentum in aquam redigat, modico autem cinerum calore in duabus aut tribus horis, non est qui miram uim uaporibus illis extremis, ac aquae in quam uertuntur, imò incredibilem non tribuat. Eiusdem generis est quae fit salibus Ammoniaco nitroque, tum calchanto &alumis Aqua potentißi ma. ne liquido, aequis partibus, addita illis demum aeruginis parte quarta, haec eadem arte facta, nec ipsis parcit lapidibus, Si tamen aliquid ostracitis lapidis Smiridis uocati, quo gemmas expoliunt, addideris, copiosio rem aquam &meliorem habebis, quia non uritur. His igitur experimento acceptis, uideamus cur aqua haec adeo potens euadat: namque manifestum edocet experimentum, sicciorem partem ui ignis attenuatam uim igneam Aquarum arac erodentem accipere. Sed cur non ardet aqua separationis, ut ardens? dentis &sepa rationis comquia ardens calidior est ac tenuior, &minus sicca, ideo ardere potest, ¶tio. egregiè calefacere, non tamen erodere. Illa uerò erodere potest non ardere, parumque calefacere. Simili igitur ratione, quod ex calchanto oleum ui ignis excipitur, cum siccissimam partem in humorem uertat, acutissimum est, Aqua quae ueatque linguam ut ignis ferit. Constat igitur &hac ratione aquam fieri sicae lapidem po posse, quae lapidem uesicae per catheteram immissa, illico confringet. test confringere. Nam cum duo sint necessaria, &quod lapidem atterat, &quod uesicae sit innoxia. Primum praestabit modus ac materia, nam extremos uapores è scorpionum cinere, uel Macedonici petrosilij, uel tecolitho, aut lapidibus cancrorum excipiemus.