Latin
46.1 to 46.4
Girolamo Cardano, De subtilitate 46.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Sic enim aqua fiet, quae etiam porphyritem comminuat. Porrò innocentiam praestat, si materia ex qua aqua excipitur, omnis salsedinis expers fuerit. Non igitur è salis genere aliquo, aut alumine, uel calchanto, aut uini fece, sed ex aliquo eorum quae nuper retulimus, aquam excipere oportebit. Opus autem semper est diligenti experientia, in confirmanda subtili ratione, ut ea quae adeò subtiliter explorauimus, securè per experientiam confirmata, in usum hominum possimus deducere. Equidem scio stercus columbinum ac paritariam, hoc uel illud hac arte in aquam deductum, lapides uesicae durissimos frangere posse. Quodnam autem illud sit, quòd id facturum sit &absque noxa, experientia declarari oportet. Nam &hyrcinus sanguis, &leporis pellis, &uitrum multum probantur ratione: Sed tamen nihil horum forsitan seorsum, sed ex his aliqua simul iuncta, atque certa mensura. Metallicum certè sit tale oportet, aut ad metalli naturam mutatum. Audiui quondam inuentam à quodam lanuense, sed denuo amissam morte illius, qui eam notam nemini facere uoluit. Hoc certum sanè est inueniri posse, atque hanc esse illius artem. Caeterum ut ad rem redeam, dubitatio emergit, si magnus calor efficit has aquas, ardentem puta ac separationis, quomodo tactu frigidae sunt? aut si iam refrigeratae sunt, cur metalla colliquant, uel si aliquid remansit caloris, cur uel sine motu penitus non extinguitur, uel si motu iuuatur aliquo, cur materiam adeò paratam non accendit? Horum autem nullum experientia docet. Eadem uerò ratio &in naturalibus mixtis est. Nam sulphur facillimè accenditur, &tamen per se friget, piper exurit linguam, &corpus uehementer si edatur accendit, &tamen tactu frigidum est, &igni admotum uix ignem concipit. Decebat Philosophos haec quaerere quae sensu constant "idie tractamus, quaeque cum inuenta fuerint magnam utilitatem afferunt, &non his relictis quae prae manibus (ut dici solet) habemus, nouas nouis nominibus excogitare quaestiones, in qui bus non minus incertum habeas, quid sit de quo quaeritur, quàm quo modo id quod quaerimus sit determinandum.