Latin
46.5 to 46.6
Girolamo Cardano, De subtilitate 46.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Deinde etiam si millies rectè, quod tamen uix unquam accidit, quaestio dissoluatur, nihil humano generi afferat utilitatis. Cuius signum est manifestum in tot saeculis hos egregios uiros, nihil unquam ad uitę usum inuenisse, quàd falsis prin cipijs innitantur, &nugari ac obstrepere solum his sufficiat. Igitur ne illos reprehendendo eis similis euadam, quaestionem hanc ualde necessariam dissoluere iam tempus est. Igitur primò illud supponendum, quod oculis uidemus, terram &aquam solas esse mixtorum materias, quod &Philosophus quasi diuinando dixit, calorem uerò ipsum esse qui haec miscendo concoquat. Si igitur terrae plurimum &caloris, igneum efficitur, ut in aquis iam praedictis. Si cum plurima terra modicus calor extiterit terreum dicitur. Primi exemplum est piper, secundi lapides. Si aqua exuperet, terrae parum sit, calor autem magnus, fit aereum, quod pingue omne est ac facile flagrat: cuiusmodi sunt omnia olea, pinguedines, sulphur, bitumen: si paruus calor, aquea, ut olera pleraque. Cur igitur piper non accenditur facile? quia cum attenuata parte multum est terrei. Docuimus autem quòd terreum, quod multum contineat materiae &motum prohibeat, ignis generationi repugnet. At dices leue piper est?