Latin
5.1 to 5.4
Girolamo Cardano, De subtilitate 5.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Cum itaque materia ab initio tota fuisset, implessetque hoc concauum Vacuum non orbis, nec posset finiri, uacuum esse non poterat, nam uacuo aucto mate, esse. riam tolli necesse erat, multa etiam erant quae uacuum esse non posse demonstrabant, &si Heron in spiritualibus illud esse ostendere nitatur, uerum non est sapientis omnia absurda refellere, nec nostri multominus instituti, quae ab euidentibus rationibus possunt demonstrari, obscurioribus argumentis prosequi. Quòd igitur uacuum non sit, folles ostendunt occlusi, qui si nimium distendantur ac uiolenter, franguntur, nam locus capacior fa ctus, cum nec aere impleri possit, tantam tenuitatem non admittente, nec uacuum dari queat: superest tertium ut folles ipsi disrumpantur. Huius igitur uacui necessitate aqua ascendit dum per canalem sugimus: pronaque Lucerna mira descendit hauriens situlam ex urceolo. Haec autem infra demonstrabuntur. bilis. Hac ratione lucerna mirabilis excogitata est, turris forma undequaque conclusa, soloque foramine D contenta, per quod oleum ipsum infunditur donec tota impleatur. Solida est ex stanno, cumque conuertitur ut nunc iacet, oleum effundi per D non potest, nam si effunderetur quod est in C, descenderet grauis &uacui ratione ad D, &quod esset in B ad C, &quod esset in A ad B, igitur uacuum in A relinqueretur. Ne igitur uacuum in A relinquatur manet, quare etiam in B oleum &in C &in D nihil effunditur. Sed quonam pacto igitur dum accenso licinio in F oleum consumitur, per E canalem ex ipso D exire potest, itaque ad uacui rationem rursus peruenire uidetur necessarium. Siue enim trahatur caloris ui, seu sponte descendat oleum, quantum ad uacui rationem attinet nihil interesse uidetur. Attamen experimentum edocet, ardere quidem lucernam, &sic sensim uacuam reddi: sponte autem oleum nequaquam descendere. Causa igitur est, quòd ignis calefaciendo rarius ac tenuius efficit oleum: id rarius factum intumescit, &per D foramen exuberat, leuissimaque eius pars interim ascendit ad summum lucernae, ubi A scripsimus, quae cum multo aere referta sit locum aere complet, ac sic sensim augetur dum oleum effunditur.