Latin
5.5 to 5.6
Girolamo Cardano, De subtilitate 5.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Quamobrem &illud diligenter cauere necessarium est, ne canalis DEF, iusto breuior sit, aut licinium in F majus, nam utroque modo oleum nimio calore celerius intumescit adeò ut effundatur. Vbique tria Materia igitur ubique est, illa uero sine forma esse non potest, quare &sunt, materia, formam ubique esse necesse est, sed &animam quandam, seu quòd ubique fiat forma, &anigeneratio, seu quòd magis ad praesentem attinet tractationem in quoma. cunque corpore, cum extra locum suum fuerit motus principium esse uideatur. At motus non ab anima sed à natura est: mea nihil interest, modo (quod ad praesentem mihi solum tractationem necessarium est) fatearis principium esse quoddam motus, nam de anima an omnis natura anima sit posterius considerandum. Nunc satis sit, cum mixta omnia sint corpora aut simplicia, quaedam ex his ut leuia sursum, alia deorsum ferri ut grauia, neque uero impelluntur, nam uiolenter ad propria remearent: nec trahuntur, locus enim accidens est, &elementum ipsum non trahit ubique: ut cum aqua sursum fuerit, intimum igitur est quo mouetur elementum aut ab elemento mixtum.