Latin
50
Girolamo Cardano, De subtilitate 50
Unproofread scanNot analysed yet
bonibus uel lignis solidioribus ut quercu, uel lapidibus aut in metallis fixus, uisum non leuiter offendat, cum ex saligneis ac stipulis innoxius peIgnis qui molnè sit. Eadem ratione, quod tamen magis mirum est, metalla igne liqualia reddit me ta è lignis mollibus tenaciora redduntur, &molliora: è ualidioritalla uel dura. bus autem dura &fragilia, tantum potest materiae uarietas. Suscipit &uarietatem à natura propria &modo applicandi. Imbecillis est cum Varia ignium uis ex applica sub ponitur, ut cum carnes coquimus, applicatur sub ut uehementius tione agat, Nam ut diximus, ignis natura sursum tendit. Proximus huic est quem uocant reflexum: fit cum supra &infra applicatur, uel à latere opposito latere, uim ignis reddente: hoc mollia metalla eruuntur ex lapidibus, quibus iuncta sunt, &argentum ab aere separatur. Tertium genus est ignis ambientis, cum undique res quam urere tentamus aut colliquare, ab igne sine follibus circumambitur. Extremus modus est, quo nullus uiolentior, cum difficillimas materias in durissimis lapidibus existentes colliquare uolumus. Mannicae metal Fit autem hoc modo. Vasa longitudinis cubitorum quatuor aut licae. saltem trium, latitudinis dodrantis, crassitudinis digitorum trium, in imo flexa, ac ad cubiti figuram fermè formata, sine fundo, ex silice nigro maculis albis insperso fiunt, in medio longitudinis foramen, atque in eo canalis ad unguem collocatus, per quem spiritus follium intus feratur, in imo foramen, per quod liquata materia descendat. ima pars uasis obstruitur eo ut dixi relicto osculo argilla &carbonibus tritis simul tusis, &in formam cementi ac tenaciorem redactis. Haec sic disposita à similitudine Mannicae metallicae dicuntur. Implentur intus materia quam liquare propositum est, atque carbonibus alternatim conclusus hic ignis summam habet uim, cunctaque necesse est si non colliquantur uri. Non uulgaris utilitas est spiritus, qui per canalem ex Vtilitas follium follibus intus immittitur. Hic primo quod palàm est ignem accendit in liquandis me tallis. &flammam suscitat, ipsumque ignem cogit uehementius penetrare. Secundo cum frigidus sit conceptum à metallo calorem cogit, ac intro pellit, atque sic materiam in qua est dissoluit. Tertio si quid liquatum est ne uratur prohibet, caloremque mitigat. Superest his uisis ut dubitationes aliquas dissoluamus, quarum prima Elementa quo modo in mixto. est, si calidum in humido existens concoquit ac generat, atque aerem etiam seu calidam &humidam materiam, quid prohibet ne in mixtis aerem etiam esse ponamus? nam ut frigida &sicca materia ibi est, non pura terra, &frigida &humida non autem aqua, sic calida &humida materia ibi existens aer dici poterit, &calida ac sicca ignis, atque sic res haec ad opinionem Aristotelicorum denuò redibit. Sed differentia non parua est.