Latin
51
Girolamo Cardano, De subtilitate 51
Unproofread scanNot analysed yet
Primo quia aer ibi nullus est, fit enim aer à calido igneo non naturali, quod &si fiat extruditur. Palàm est hoc: quòd homines qui ualidum habent calorem naturalem, expertes flatus sunt: qui uerò bile abundant &calidi sunt natura, modicum tum habent naturalis caloris, flatu abundant. Deinde quòd aliud sit dicere, ab initio generationis quatuor elementa misceri, aliud quòd in mixtis postquam mixta sunt, inueniantur partes his elementis consimiles. Accedit quòd pars illa quae igni similis uidetur, huic nostro similis est, quod elementum nullum esse constat. Denique quod majus est, terreae &aqueae partes cum separantur, non sola qualitate sed etiam substantijs terram &aquam referunt, igneae autem &aereae non substantijs sed sola qualitate. Itaque ut dictum ante fuit, terra, aqua &calor in humido cuncta generant, è quibus tamen secundum similitudinem qualitatum quatuor substantiae fieri uidentur, tum uero frigus solum secundum opinationem constat. Alia huic difficilior succedit quaestio, nam si calor putridus est in sicco quomodo generat? Posuimus enim ipsum igneae naturae, &tamen animalia generare palàm est. Si autem in humido, quomodo corrumpit? uerum putrescens calor profecto nihil generat uiuens, sed separando terreum pingue relinquit, quod à calore Solis agitatum uitae semina concipit. Fallimur autem propinquitate operationum: quia simul cadauer putrescere uidetur, &uermis generari. Sed uis uidere, non à putrido calore uermes generari, relicta ea ratione quòd idem contraria efficere non potest, &quòd separando agit, generatio autem miscendo procecedat, in diuersis locis, ac ex diuersa materia animalia eiusdem speciei &consimilia generantur, nec in infinitum proceditur, igitur à calore uno generali, ut pote Solis fieri ea necesse est. Neque muscae è limo in Perside, &ex stercore in Italia similes fierent, si à calore putrido generarentur, à naturali igitur fiunt, ac sito in humido. Ignis corrumpendo nihil generat, quia uiolentia sua prohibet actionem caloris naturalis, nimiamque inducit siccitatem omni uiuentium generationi repugnantem. In fimo igitur duo sunt calores, putridus per quem corrumpitur, &naturalis per quem herbae &animalia generantur. Quòd si calor putridus generaret, generarentur haec maximè uigente putredine. Sed non generantur eo tempore, sed dum calor putridus languescit, cumque finitur, tunc maximè pullulat. Ob id fumante fimo, non in medio sed in lateribus ubi refrigeratus est, uermes &herbae nascuntur.