Latin
53
Girolamo Cardano, De subtilitate 53
Unproofread scanNot analysed yet
Ratio eadem est in putredine, &his quae sublimantur: nam ubi calor augetur &humidum non finitur, ut in his quae coquuntur aut putrescunt, ueneni uis exacerbatur: ubi uero uruntur, cum omnis humida pars pereat, &simul finiatur caliditas, ut in cinere, necesse est &ueneni uim totam abscedere. Non absurdè igitur quidam argenPestis cura cum to uiuo sublimato pestem curabat. nam ui ignea omne uenenum finitur argento subli Sic apud Ausonium rectè: mato. Toxica zelotipo dedit uxor moecha marito, Nec satis ad mortem credidit esse datum; Miscuit argenti letalia pondera uiui, Cogeret ut celerem uis geminata necem. Inde post pauca subijcit. Ergo inter sese dum noxia pocula certant, Cessit letalis noxa salutiferae. Nam ut dixi argentum uiuum sublimatum ignis habet rationem. Verum