Latin
52
Girolamo Cardano, De subtilitate 52
Unproofread scanNot analysed yet
Hic igitur sermo uerè demonstratiuus est, qui omnia quae oculis patent consentientia habet, &omnes dissoluit dubitationes. Itaque si finita putredine sepeliantur in fimo medicamenta, naturalem quendam concipiunt calorem, atque ita miscentur, sic oleum &uinum sub terra in opobalsami speciem coit. At rursus inquam, si calor naturalis non corrumpit, cur hypenemia oua putrescunt fouente gallina? Dicemus in his quae nullum habent generationis principium, postquam calor egerit nixu nimio exacuitur, &putrefacit. Nam &carnes uituli super oculos alligatae putrescunt, quòd nihil sit in his principij caloris naturalis. Omnis enim calor exterior non naturalis est, ei cui exterior est. est autem exterior cum nullus calor intus est naturalis. Diximus enim motum esse à calore intimo: ut igitur calor naturalis dicatur, oportet interiorem esse, &in humido fixum. Simili ratione patet, cur uiperae calor &si naturalis sit hominem enecet, non iuuet, nam &si in humido sit situs, non tamen humido hominis conuenit: nam ab aliquo obruitur, ab aliquo dissipatur: ita uersa uice cogit humidum calor naturalis exiguus, alius exurit. Vt igitur omnis igneus calor exurit, non ita quicunque exurit humidum aliquod, igneus est, sed illi tantum igneus. Reliquum est igitur ut doceamus ipsi sacro liquori, de quo supra diximus, nihil Elixir propinquius esse, quod pater meus construxit. Odorata pleraque ligna &herbae ardente aqua excipiuntur, &in fimo sepulta semiputrescunt, unde ut dictum est tenuior pars à terrea separatur, inde distillatione optimum quicquid est fece sola relicta detrahimus. Dentes hoc firmat, &canos retardat, concoctionem, memoriam, &sensus iuuat, Sacro liquore, tametsi plures in multam prouehat senectam, longe inferius. At dices, si putridus calor corrumpit, cur etiam non igneus, cum eiusdem sit generis? Hoc est, quia igneus exterior est, putridus autem intimus, ob hoc igneus cum ad se trahat &siccando &trahendo siccat interiora, &putredinem prohibet. Putridus quàmuis siccet, cum intimus sit &ad se trahat, omnis enim calor ad se trahit, interiora humectat &putrefacit. Putridus igitur cum igneo conuenit, quòd &ipse siccat: &cum naturali, quòd in penetralibus iaceat. Ob id putridus calor medius rectè dictus à quibusdam inter igneum &naturalem. Nam substantia similis est igneo, situ in comparatione ad alimentum naturali, nam semper igneus extra alimentum positus est. Sed dices, cur putridus calor ueneni author est, igneus omnibus resistit uenenis? nam uulnera ex uenenatis animalibus profecta, si candenti ferro urantur, ueneni expertia fiunt, &medicamenta quaelibet cum uruntur &in cinerem rediguntur, uenenum esse desinunt: sublimata autem, sic enim nunc quae antiquo tempore cocta uocabantur, ut saepius cocta fuerint, eo fiunt perniciosiora: &magis praesentanea ad mortem.