Latin
71
Girolamo Cardano, De subtilitate 71
Unproofread scanNot analysed yet
diuidendo dimetientem terrae satis exquisita ratione sunt consecuti, uel procedendo ab austro rectà ad boream altitudinem poli una parte auxerunt. Metiti autem uiam M. passuum, lxxxvij. ac D. inuenere Italica. His enim nunc distantias locorum metimus, non passibus Ptolemaei. Ergo ductis lxxxvij. M. passuum, &D. per partes coeli cecix. nam in totidem diuiditur, passuum M. habebimus xxxi. M. &D. insuper. Terrae totius ambitum hunc si per septem multiplicamus, &per xxij. diuiserimus, erit terrae dimetiens passuum M. XM. xxij. sed in his uelle ad amussim inquirere stultum est. Dicamus igitur dimetientem terrae subductis xxij, esse M. passuum decies mille. At qui nauigant multis erroribus acti, sinuosumque non rectum agentes iter etiam sponte, tum incerto ac uario uentorum impetu decepti, multo maiorem ambitum terrae scripserunt. Sed haec ratio ut uerissima est, ita etiam maximè certo consentit experimento. Iuuitque multum Hispanos, qui cum tam diuturnum iter Scire ueritate ac longum terrae magnitudini repugnare intelligerent, diligenti ratione quantum prometiti errorem, illud fermè ad tertiam partem tum spacij tum temporis sit. contraxere. Atque haec sunt subtilitatis beneficia. Ipsa uerò terra non unius generis esse uidetur: quamobrem Aristoteles rectè in duo diuisit, primo Terrarum ges ὀρυκτὰ καὶ μεταλλευτα, id est, fossilem ac transmutabilem. Fossilis eadem ma nera. net, &uerè terra est. Transmutabilis specie solum &uisu, nam ea in metalla uel succos aut alia eiuscemodi transit, de hac suo loco dicemus Verae autem terrae species duae: altera quidem syncera: pullo colore haec est, aut ei proximo: altera quae non est syncera, nec tamen quicquam con tinet metallicum, alterius est coloris. Omnis enim terra quae alieno colore praedita est, exhalatione permutata fuit, iuxta Aristotelis sententiam. Causae uarieAt Theophrastus putat caloris uarietatem esse. Sed utrunque uerum est: tatis colorum terrae. nam modo sub ea metallica inueniuntur, &haec exhalatione tingitur modo nihil, &haec à solo calore. Verum quae ab exhalatione tingitur quasi splendet, quae solo calore, non splendet, &colorem habet obscurum, aut ferreum, aut nigrum. Terrae etenim colores totidem sunt quot colorum genera, ὤχρα quae candida est: alia lutea, ut argillae quoddam genus à latinis, Sil uocatum, uiridis ut chrysocolla, rubea ut sandaracha, caerulea ut κύανος, nigra ut pnigitis, quae metalli nihil continet, &quanquam aliae exemplo metallicorum declaratae sint, non tamen de his intelligimus, quandoquidem syncerae à metallis inueniantur quae hos colores exquisitissimè referunt.