Latin
72
Girolamo Cardano, De subtilitate 72
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt &terrae croceae ut dixi, &pullae, &quae tinguntur, ut Eretria aeri confricata fit uiolacea. Strato Lampsacenus albam terram cineris argumento existimabat. Sunt qui Aristoteli tribuant quòd terram nullius esse coloris existimauerit. Nos hic doctrinam tradimus quae sensuum confirmatur testimonio: has nugas nihil curantes, atque ideo pullam diximus quòd syncera plerunque talis sit, &quae talis est plerunque etiam sit optima. Optima igitur terra non semper unius est coloris, quanquam ut dixi pulla sit plerunque, uerum &quaedam nigra optima est, argillosa quasi est &nulla labe corrupta: labes sunt: arida, scabra, exesa, canescens, pumicosa, fistulosa. Sterilis est &in qua herbae nudis spinis longis &acutis, aut genistae, bruchumue nascuntur, haec autem si quid aliud improbitatis soli certum est indicium. Nec solum haec, sed cum frequens est genus unum herbae quod in pratis non uides, sed tantum locis incultis &aridis. Quae igitur tenuissima est, argillosa, mollis aquas optime suscipiens, ac colores reddens, quae uitijs caret, quae cum siccatur imbreque inspergitur odorem emittit suauissimum, ea optima arboribus ac frugibus erit. Sed cur haec terra bene olet post longas siccitates imbre madefacta tenui? id prorsus accidit, quoniam per siccitates humor modicus qui in terra continetur à moderato calore ac naturali concoquitur, inde imbre superueniente miscetur aquae atque exhalat, atque ideo fragrat optime, quòd etiam optimè concoctum est: igitur odoris suauitas temperati caloris, atque ideo feracitatis maximae indicium est. Licet &ab opere ipso facile coniectari, nam cum in ea herbae atque arbores luxuriant, maximè quae pingue solum exposcunt, certum soli bonitatis argumentum habes. At terrae ex substantia triplex est genus: crassum, &uocatur arena: tenue, &est argillaceum: &mediocre, quod commune est. En iam uides etiam in ipsis terris subtilitatis praestantiam, nam ut arena sterilis est, ita etiam omni fermè operi figulino inepta: at argilla &foecunda plantis, &figulis aptissima est. Argillosae etenim quaecunque trifolium fert optima, quae gramen proxima pro pascuis. Quae rutham caprariam frugifera est, quae uitem bene alit optima est omnibus arboribus: tamersi olea uitem refugiat. Cum igitur terra alia frugibus; alia pascuis, alia arboribus maximè apta sit, unumquodque genus à proprio signo cognosces. Verum in locis ubi medica prouenit, nullum est pro pascuis certius signum illius herbae copia.