Latin
73.1 to 73.4
Girolamo Cardano, De subtilitate 73.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Ex argillaceo etiam genere fuit terra illa candida, quam Tasconium olim uocabant, ex qua in montium iugis speculas faciebant Muri è terrain Hispania, &nunc ut Georgius Agricola medicus uir insignis refert apud Coruerium Saxoniae oppidum Turris: nam ea securior est ignibus, uentis, imbribus, quàm quae cemento &lapidibus constat: à uentis ob grauitatem tuta est: ab ignibus magis durescit: ab aquis, quòd non recipiat tuta est. Pinguem igitur ac praetenuem &densam eam esse oportet, atque ob id etiam raram. Quaedam etiam frigore tenuior redditur, ut Gosselaria, quae cum in frustis sit frigore fit minutissima. Arena uerò trium Arenae genera. est generum, fluuiatilis, marina, &fossicia: Sed &in hac subtilitas non paruum discrimen est, quae enim tenuissima fuerit cementa facit ad aeterna murorum fundamenta, modo pura sit, tam parua subtilitate uita structu ris multis saeculis aut adijcitur aut perit: melior tamen fluuiatilis, si nulla arte iuuetur, quòd salsedine careat, &purior sit fossicia. Sunt &terrarum Terrae species discrimina ab usibus, ut communis, quae probatur ab agricolis: à figulis ab usu. argilla: à lignarijs fabris rubrica: fullonibus cimolia: pictoribus caerulea: lemnia medicis: argentaria fabris argentarijs. Haec omnia aquis &calore uariantur &perficiuntur. Vnde nihil melius est quàm terras habere irriguas, Nam in omne frugum, arborum, &herbarum genus luxuriant. Sed quomodo terrae aquis supereminere possit, recte dubitatum est. Quomodo terra Dixere nonnulli, quoniam Deo id placuit. Hi magis uituperant, quòd aquis superemineat, septem rationem inuenire nequiuerint, quàm Deum laudent, quòd absque ratione opiniones. potuerit. Qui dicunt hoc animalium causa factum esse, finem quidem do cent cur factum sit: Sed ad assequendum finem alijs opus est causis, quas illi minimè docent. Sunt qui dicant à syderibus ipsam sustineri, primum hoc uiolentum est: deinde sydera fixa &immobilia fuisse oportuit: Atque quod majus est è regione opposita, ut quaedam sub arctico Europam, alia sub austro Brasiliam, quae Europę opponitur sustinerent.