Latin
79.5 to 79.6
Girolamo Cardano, De subtilitate 79.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Ob id ex cur fiat dubitatione dubitatio alia non leuior oritur: cur scilicet mare aestum illum atque non semel singulis diebus patiatur, nec tamen omne, nec aequaliter. Oceanus namque palàm, &Mediterranei paucae quaedam partes, ut Adriaticus sinus, ubi Venetiae conditae sunt, fluunt ac refluunt: bis fermè in die una. Sed mare iuxta Aethiopiam, quod Gineghae uocatur, quatuor horis fluere, octo refluere Aloysius Cademustus memoriae prodidit, cum caetera senis ac senis fluant ac refluant. Causa ob quam maria fluant redeantque praecipua est, quòd cum salsa sint non tamen sufficere poterat hoc ne putrescerent, aquarum &aeris conseruatio. Nam si aqua maris non moueatur, putrescit in uasis Aristotele teste. At quae in mediterraneo est uentis conclusa magis agitatur, nec ob id putrescit. Quonam pacto uero à syderibus ac Luna moueatur in Astro nomicis edocuimus. Mouentur igitur ab oriente in occidentem maria omnia, quae totius habent rationem, ut Oceanus, quoniam elementum quasi unum est, atque hoc à syderibus agitur.