Latin
80
Girolamo Cardano, De subtilitate 80
Unproofread scanNot analysed yet
Quaecunque igitur directè iacent ad oceanum, &ipsa mouentur eo motu, quae uero à latere nequaquam, ut mediterraneum &rubrum, quae à Boreali latere sunt, nam sic dispositis locis frangi necesse est impetum ab oriente in occidentem currentium aquarum. Quòd etsi mediterraneum ab oriente uideatur positum, cum oceanus ad occidentem sit, solum in refluxu ingreditur in mediterraneum, cum iam non à syderibus sed grauitate ipsa urgeatur, unde motum seruare non potest. Aliud huius est rei indicium, quòd in mediterranco ipso, in Africae littore iuxta Zygrim, quòd littus id rectà ab oriente in occidentem exporrigatur, situ littoris leuem Lunae uim adiuuante fit aestus. Mare uerò Norticum, quod iuxta aequinoctij circulum est, è Boreali latere iuxta Pariam, celerrimè ex oriente in occidentem fertur: quoniam Sol ibi robustior aquas agit. Sed in Australi Sureno è regione Beraguae uehementissimus aestus fit: ubi uerò Norticum à Boreali latere iacet, penè nullus. Moueri igitur aquas in aestu à Luna ostendit aestus magnitudo in plenilunijs nouilunijsque, paruitas in quadratis: ascensusque earum descensusque cum Luna usque ad coeli medium: tumorque illarum è syderis directo &reuolutionis tempus, quod horarum est fermè xxv. quo in spacio Luna ad orientem ex oriente redit. Cum uerò terram sic astrum sequens circumambire mare singulis diebus uideatur, cur naues uix sex M. passuum in uentis urgeantur hora una superant? Causa est, quòd non tota aqua, nec una pars Lunam sequitur, sed proximae in proximas transferuntur, uelut si quis carnem comprimens tumorem eleuet, caro quidem parum loco mouebitur, celerrimè tamen tumor per totum crus transferetur. At in Nortico ubi diximus penè nullum esse aestum, decursum tamen trium mensium diuturnum uelut in flumine naues celeriter moueri necesse est, quòd eadem pars aquae semper procedat. Sed postquam in hos sermones incidimus, non silebo Philosophi rationem, qua mundum aeternum esse probat ex maris salsugine. Est autem haec, si mare initium habuit, ab initio dulce aut salsum erat: non salsum, cum tantum salis non potuerit immisceri quod aquam corrumperet, syncera enim omnia facta esse existimandum est. Nam quae nascuntur, ut lacus &flumina sapore carent. Quòd si sapore caruit ab initio, successu uerò temporis factum est salsum, salsugo aetates habet? at non habet? neque enim nunc salsius quàm olim fuit, nunquam igitur mare factum est.