Latin
81.1 to 81.4
Girolamo Cardano, De subtilitate 81.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque nec Flumina sub mundus. Caeterum etiam sub terra aquarum congeries sunt lacuum spe terra &ex ilcie, unde Tanais in Moschouia, Lycus in Asia, Tigris in Mesopotamia la erumpentia. perpetuo decursu erumpunt. Referunt &Timaum in agro Aquiliensi, &in Atinate incerti nominis fontem oriri. Cum enim sint sub ter Specus sub ter ra. ra specus, nec profundi, ut in Gabiensi agro ad primum lapidem à Roma, unde currus &equi cum praeterirent solum tremebat, nihil mirum est aut aquis impleri, aut dehiscere sponte terram, aut hiantibus aerem conrumpi. Et si parua sit haec profunditas ad terrae magnitudinem comparata, potest tamen urbes subruere, lacus admittere, montes relinquere inaequali specu, cum non quicquid è directo est dehiscit. At puteorum aquae cum sint scaturigines quaedam, quaternis pedibus aut paulo plus plerunque conduntur, nam si continua esset aqua, terra fatisceret, &puteis eadem esset profunditas. Nec illorum aqua hyeme calidior est quàm ae Aquae puteorum state, sed talis uidetur, quoniam aer hyeme, frigidus, aestate calidus, cuius cur hyeme cacomparatione eadem aqua uersa uice calidior hyeme quàm aestate appa-lidae. ret: comparatione enim nostri corporis omnia tum ambientis dijudicantur. Itaque fit ut dum calidi sumus quae tangimus frigida, dum frigidi calida iudicemus. Paululum etiam incalescit contracto calore ad intima, quia exire non potest, nec in terrae superficie expandi, ob id etiam niues, quae non admodum sunt diuturnae foecunditatem semper afferre solent, nonnunquam etiam diuturnae. Accedit quòd tota terra in parte ea ad quam aqua potest peruenire, bituminosa, aut salsa, aut denique metallica est, quo fit ut halitus conclusi aquam calefaciant. Et ob id etiam contingit, quod tamen rarum est, etiam aliquos fontes calidiores hyeme esse, miraculi specie quadam quàm aestate. Sunt autem hae aquae ob id odoratae, aut grauiter olentes, saporisque haud insipidi, quos cum scatent agnoQuomodo in scere promptum est, atque ab his aut cauere aut uti.