Latin
82
Girolamo Cardano, De subtilitate 82
Unproofread scanNot analysed yet
Naturalis actu non est nisi in animalibus, quoniam animam &sensum habent. Putridus tantus esse nequit, nec uerò simile est materiam simul generari ac putrescere. Diuturnitas enim huius miraculi declarat generationis ipsius materiae necessitatem. Relinquitur igitur causam potius in igne esse, nam calor nisi ad summum peruenerit motum habet leuem, &ob id sponte extinguitur. Sed ignis duae sunt species, pruna &flamma. Flammam esse ibi non est rationi consentaneum, nam respiratione manifesta indiget, plurimumque absumit materiae, ut integri montes bituminis uel mense toto arderent. Terraemotus etiam frequens ob exhalationem sequeretur, aqua uerò adhuc longe esset feruidior, aliquandoque uisa foret, erumperetque per interualla his in locis, cum tamen nunquam uisa sit. Indicio est flammam sub terra non posse esse perpetuam, quòd ubi erumpit nunquam nisi per interualla id contigit. Prunam igitur subesse certum est. Sed unde alitur, unde motus, unde respiratio? his enim tribus ignem indigere superius est demonstratum. Respirationem praebet lapis aridus ac fungosus ignem fouens, non aliter ad unguem quàm calidus cinis. Motum exhibet materia noua quae perpetuò accenditur, atque ita ignis sedem mutans mouetur. Sic enim in fuligine apud nos quamdiu superest ignis serpens seruatur. Nec idcirco concipit flammam quòd bitumen illud impurum est atque terrae mixtum, in omnibus igitur fuligini persimilis est materia illa quae sub terra ardet, unde fuliginem bituminis speciem esse haud dubium est. Cur igitur in flammam non erumpat, causae duae sunt, altera quòd bitumen impurum, reliqua quòd non respirat. Itaque fit ut tenuior quandoque tum pars illius accendatur, flammamque emittat, tuncque terraemotus &sonitus exauditur. Sed materia non suppetente quòd saxo mixta sit, nec bene suspiret. Sed quonam pacto non extinguitur, aut saltem dum materiam depascitur sedem non mutat. Cur non extinguatur causae duae sunt, bitumen &frigus aquae, à quo cogitur calor intus, nec secus quàm in calce ignem accendit. Illud idem frigus ignem in loco eodem retinet, quia semper sub aqua. Sed longo spacio aqua feruet, angusto erumpit. Verum quòd paruus ignis tanto feruori sufficiat, quatuor sunt causae: Prima quòd non respirat, ut in aestuarijs. Secunda lapidis natura, qui tophus est, per se calidus, multum concipiens caloris, ac stabilem reddensque affatim. Tertia cinis, qui relictus est calidus ac plurimus &suapte natura siccior, unde etiam infusa aqua hic noster qui longe imbecillior est illam excalefacit. Accedit ultimo quòd aqua illa diuisa est per riuulos, facileque ob id calorem concipiens ac retinens, quae si in unum coacta esset, uix totius montis incendio incalesceret, &calefacta celerrimè etiam rediret ad propriam naturam, ob id nullum mare, nullus lacus, nullum flumen feruere potest ob aquarum abundantiam.