Latin
83
Girolamo Cardano, De subtilitate 83
Unproofread scanNot analysed yet
Fontes, atque ut eo minores sic acrius soli ebuliunt. Sed cur non maior pars accenditur bituminis? quoniam solum id accendi potest, quod ab aqueo humido spoliatur. Cum uerò totum scateat hoc humido bitumen, atque hoc ipso à sulphure differat, priusque accendatur siccari necesse est, diuque ob id proximo igni etiam reluctari, Ita fit ut ualde sensim ignis adiunctam sibi materiam depascatur. Cum igitur nec crescere multum, nec penitus extingui ignis ob dictas causas queat, multa uero sit materia illi parata, paucusque ad feruorem seruandum calor sufficiat, necesse est ipsum feruorem multis saeculis manere. Manifestum est igitur, quòd omnes aquae quae feruent natura leues sunt, &medica praeditae facultate. Sed non talis est quae usui apta est ad seruandam ualetudinem. Optima enim aqua colore, odore, saporeque caret, pellucidaque existens, atque epota non moratur in uentre, talis Eulaei fluminis qui per Susianam è Zagro monte profluit, nam eam Persarum Reges secum in expeditionibus deferebant. Et in Persepoli dum essent, quanquam Eulaeus D. millibus passuum ab Eulaeo distaret, ipsa utebantur. Proxima huic bonitate Nilotica, post Tyberis in Italia. Sunt aliae frigiditate celebres, olim ex Corinthio agro è montis uertice fluens niue frigidior. Refert Georgius Agricola intra primum à Culma lapidem insa nam uocatam, quae cum feruere uideatur esse frigidissimam. In Bohe mia rursus iuxta flumen Egram furiosa appellata, quòd &ipsa ampullis feruens non frigore sed tonitrum potius aedito insignis. Sic auribus caden do obstrepit. Simili modo postquam Constantiensem lacum iuxta Scaphusiam exiuit è rupibus Rhenus adeo altis praecipitatur, ut procul multis passuum M. audiatur, prope uero tonitrui similis fragor uideatur. Nan strepitus aquarum causa est casus ab alto, aut exitus cum impetu ex angu stis locis. Sicut frigoris niues, marmora, metalla, coelum rigens, motus quo rapidus. Referunt etiam in Elbogano aquam strepere non leuiter, acidio esse saporis. Meminit Aristoteles aquam fuisse olim in Sicanio agro Si ciliae, qua incolae pro aceto uterentur. Sic referunt in Cardia iuxta lacum Dascyli in loco qui uocatur campus albus, aquam esse lacte dulciorem, aliam quoque iuxta pontem qua itur Valdeburgum. Sunt &quae uinum referant, ut olim in Naxo Insula una ex Cycladibus Aegei pelagi, unde in tertio Elegiarum Propertius: Et tibi per mediam bene olentia flumina Naxon, Vnde tuum potat Naxia turba merum. Quid 1 ij Hydromel tran sit in uinum ue tustate. Causa sapori aquarum. Fontes oleum stillantes. Cur fontes ole um stillant. Aquarum colo res. Causae colorum aquae. Aqua ubi leui sima. In fine libri is Libro. 21. ca. ultimo. Aquae quae la videscut &ar bores mutant.