Latin
84.5 to 84.6
Girolamo Cardano, De subtilitate 84.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt enim aquae maximarum uirium, ut etiam ligna in lapides uertere soleant. Refert Al bertus magnus in Danico mari iuxta Lubicensem urbem, sua aetate inuentum arboris ramum cum nido &pullis, qui cum in lapidem cum arbore &nido essent conuersi, purpureum tamen adhuc colorem suum retinebant. Et Agricola Georgius in Elbogano tractu iuxta oppidum à Falconibus cognominatum, integras cum cortice abietes in lapidem uersas esse, atque quod majus est in rimis etiam pyritidem lapidem continere. Et Domitius Bruasonius in Sylari amne, qui radices montis eius qui est in agro urbis Vrsentinorum olim, nunc Contursij, lambit, folia &arborum ramos in lapides transire, non fide aliorum, sed propria, ut qui in cola sit regionis. Cortices autem lapidum annos numero ostendere. Sic guttae Gottici fontis, hoc enim nomen à uulgo inditum est, sparsae lapide Ratio eorum scunt: &in Dacia Cepusij aqua in urceos transfusa lapidescit. Non taquae lapidei men horum omnium eadem ratio, nam quae calore mutant alia in lapi-scunt.